Latin
Book 10, lines 10.1.115-10.1.119
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 10.1.115-119
Not analysed yet
interpretatio. non inquietentur ii, quibus aliqua pro suo labore donavimus, sed omnibus, quae a nobis donata sunt, in ipsorum iure positis, is, qui eos inquietare voluerit, ad iudicii audientiam protrahatur, ut sine aliqua molestia possidentis ius suum pulsator valeat confirmare: omnibus, quae hac de re inter praefatos acta fuerint, ad nostram notitiam referendis, ut et nostris inquietatus remediis adiuvetur
CTh. 10. 8. 4
Imp. constantius a. ad iuvenalem rationalem numidiae. quamvis plurimis petentibus facultates eorum, qui sub hoste publico egerunt adque in proelio poenas debitas pependerunt, liberalitas nostra largita sit, tamen volumus, ut aurum argentum et mancipia urbana et vestes ceteraque mobilia petitores habeant, qui iam meruerunt vel postea impetraturi sunt, mancipia autem rustica et possessiones et domus ad fiscum pertineant officii tui instantia, his etiam reddituris, qui haec percepisse noscuntur, ut constitutio et de praeterito et deinceps habeat firmitatem. dat. v id. iun. constantio a. iiii et constante a. iii conss. (346 iun. 9).
CTh. 10. 8. 5
Impp. theodosius et valentinianus aa. hermocrati comiti rerum privatarum. si vacantia vel caduca bona delata legibus ad aerarium in achaia perhibeantur, certi palatini electi et iure iurando obstricti mittantur, ut eorum instantia vir spectabilis proconsul praesente fisci patrono diligenter inquirat, cuius vacans caducumque fuerit patrimonium quantumque vel quale videatur. et cum data reclamandi copia nullum id iure possidere vel vindicare constiterit locumque aerario factum esse tam ipsius relatione quam publicorum monumentorum fide constiterit, rerum nobis notitia intimetur, ut iussu nostro vacantia vel caduca nomine occupentur aerarii, quo petentes a nobis huiusmodi res sic demum, si ita visum fuerit, responsum legitimum mereantur: quorum petitiones, antequam res praedicto ordine procurentur, nec accipiendas nec instruendas esse censemus. quae forma etiam in parte bonorum in una alterave re seu actione una vel etiam pluribus servetur. nam si quid per fraudem in dispendium aerarii fuerit admissum, missi quidem executores, non vitante indignationem proconsule, parte facultatum dimidia multabuntur: fisci vero patronus detrimentum, quod vitio eius fisco ingeritur, resarcire urguebitur aut si litem improbe cuiquam intenderit, redhibitione sumptuum damnorumque cohercebitur, petitores autem bonorum omni petitionis emolumento carebunt. dat. vii id. octob. constantinopoli d. n. theodosio a. xv et qui fuerit nuntiatus conss. (435 oct. 9).