Latin
Book 10, lines 10.1.120-10.1.126
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 10.1.120-126
Not analysed yet
CTh. 10. 9. 0. De incorporatione
CTh. 10. 9. 1
Imppp. valentinianus, valens et gratianus aaa. ad florianum comitem rerum privatarum. si quando aut alicuius publicatione aut ratione iuris aliquid rei nostrae addendum est, rite adque sollemniter per comitem rerum privatarum, dein rationales in singulis quibusque provinciis commorantes incorporatio compleatur et diligens stilus singillatim omnia adscribat. tituli vero, quorum adiectione praedia nostris sunt consecranda nominibus, non nisi publica testificatione ponantur; gravissimis statim subdendis suppliciis, qui huiusmodi aliquid propria usurpatione temptaverint. dat. iiii kal. april. valentiniano n. p. et victore conss. (369 mart. 29).
CTh. 10. 9. 2
Impp. arcadius et honorius aa. eulogio comiti rerum privatarum. quicumque a nobis caducas vacantesve meruerit facultates, sive cum auro vel argento, quod specialiter rarum erit, nam saepius habita horum exceptione praestantur, post allegationem beneficii principalis omnium bonorum, id est immobilium moventium vel, ut plenissime loquamur, praediorum urbanorum aedium mancipiorum animalium argenti auri ornamentorum vestium pecuniae fiscus incorporationem traditionemque percipiat. et cum officii palatini brevibus fuerint cuncta competenter inserta, omne illud, quod ex quibuslibet corporibus est repertum, nostris auribus intimetur. nec quicquam horum ad petentem ante perveniat, quam suggestione sublimitatis tuae informata mansuetudo nostra traditionem secundario praecepto prioris liberalitatis impertiat: ut, nisi denuo a nobis fuerint confirmata, quae videntur impetrata, nihil valeant. dat. xviii kal. decemb. mediolano olybrio et probino conss. (395 nov. 14).
CTh. 10. 9. 3
Impp. honorius et theodosius aa. largo proconsuli africae. et moris veteris instituto incorporationem bonorum anteferri competitionis effectui decernimus et de possessore iam fisco referri ad viri illustris privatarum largitionum comitis scientiam censemus: illud competitoribus conpendium relaxantes, ut, quod a mansuetudine nostra iterata supplicatione poscendum fuerat, ab eius sublimitate non expectato imperiali beneficio postuletur. et cetera. dat. v id. octob. ravennae honorio xii et theodosio viii aa. conss. (418 oct. 11).