Latin
Book 10, lines 10.1.185-10.1.196
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 10.1.185-196
Not analysed yet
CTh. 10. 10. 26
Impp. honorius et theodosius aa. maximo comiti rerum privatarum. antecedentium temporum constituta firmamus, ut carere se fructu impetrati noverint, qui contra geminatam praeceptionem contenderint. nec cuiquam liberum permittatur arbitrium instructionis sollemnitate transgressa quicquam improbum de nostra clementia flagitare, cum oporteat instructionis luce evidenter agnosci, cuius aestimatio meritum ponderandum sit, quod nostra munificentia relaxatur. dat. viii kal. aug. honorio x et theodosio vi aa. conss. (415 iul. 25).
CTh. 10. 10. 27pr.
Idem aa. largo proconsuli africae. quicumque ex praesenti die sub specie caducorum quaecumque bona putaverit postulanda eademque consensu nostrae liberalitatis acceperit, sive supplicis rescripti auctoritate nitatur sive elicitis specialiter apicibus adnotationis expressae, cum ad transmarinam provinciam vel provincias, in quibus sunt patrimonia constituta, pervenerit et contradictionem domini per quamcumque personam rem propriam defendentis acceperit, effectum adepti beneficii suspensa exsecutione non peragat et ad comitatum spondentem venire immatura profectione non urgeat. (415 [418] oct. 11).
CTh. 10. 10. 27. 1
Immo ille qui pulsatus fuerit institutum sibi integri anni spatium recognoscat, idoneum satis tempus muniendae congrue tractatibus litis et instruendi quem deserit laris habiturus, nec ad iacturam veteris dominii sub iniuria properae festinationis artandus, omnium iudicum, quos locorum ratio exegerit implorari, publico muniendus auxilio, ut praedae inhiantium non dedatur. (415 [418] oct. 11).
CTh. 10. 10. 27. 2
Quem si mora forsitan pro voluntate prolixior delectarit nec intra anni metas quas fiximus ad illustris viri privatae rei comitis examen occurrerit, sciat se ipsum in se tulisse sententiam nec subeundi ultra certaminis experiendam esse fortunam. (415 [418] oct. 11).
CTh. 10. 10. 27. 3
Cui si per impugnantium profectionem circumdato ad comitatum pergere aut pervenire liberum intra curricula praefinita non fuerit, apud quemcumque iudicem contestatis querellis et evidenter probatis praeiudicio contractae non suo vitio tarditatis exutus et de factionis auctore vindictam congruam prosequatur. (415 [418] oct. 11).
CTh. 10. 10. 27. 4
Illud sane prae ceteris providae cautionis habiturus, ut statuto tempore legitimam personam sui probaturus adveniat, non illusor utilitatis alienae nec futurae disceptationis circumscriptor occurrat. (415 [418] oct. 11).