Latin
Book 10, lines 10.1.197-10.1.210
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 10.1.197-210
Not analysed yet
CTh. 10. 10. 27. 5
Cum vero intra contiguas vicinasque provincias bona aliqua expetuntur, quorum contradictor potuerit inveniri, ad praebendam inter legitimas personas audientiam et exercendum inter partes iure conflictum ex die conventionis perlatae in notitiam pulsatorum sex mensum spatium praecipimus custodiri, cuius eventum examinis adsertor iuris proprii debeat praestolari. (415 [418] oct. 11).
CTh. 10. 10. 27. 6
Viventium quoque bona a competendi licentia vindicamus, qui criminibus, in quibus videntur argui, nec iudicio convicti nec sententia probantur addicti. et cetera. dat. v id. octob. ravennae honorio x et theodosio vi aa. conss. (415 [418] oct. 11).
CTh. 10. 10. 28
Idem aa. largo proconsuli africae. post alia: delatores, sine quibus petitionem nullam aut inchoari aut peragi iubemus, certa denuntiatae auctoritatis condicione constringimus, ut ignoscendum sibi, si semel probaverint delata, non ambigant, periculosam vero sibi futuram esse victoriam iteratae proditionis abrupto periculo recognoscant; sin vero tertia voce detulerint, non probandum, sed poenam sibi protinus noverint potius subeundam. et cetera. dat. v id. octob. ravennae honorio xii et theodosio viii aa. conss. (418 oct. 11).
CTh. 10. 10. 29pr.
Idem aa. et constantius a. palladio praefecto praetorio. nullum patimur competitioni subiacere viventem, nisi quem crimini obnoxium capitalis sententia deportationi addixerit, ut ademptio facultatum poenam praemissae indignationis adcumulet. de quibus tamen, sicut divali sanctione decretum est, competi per biennium nihil iubemus. (421 iul. 8).
CTh. 10. 10. 29. 1
Uno tamen petitorio singulorum bonuscula iubemus adscribi, nefas esse censentes plurimorum uno pittacio postulari sub illicita cupiditate fortunas. (421 iul. 8).
CTh. 10. 10. 29. 2
Ex edictis etiam pendentibus nullas competitionis causas iubemus inferri, cum vix sub iurgii sit contumeliis edictum nec existimationem latentis incesset, criminalis vero programmatis tenor hanc tantum ferat de iure censuram, ut inter reos adnotato non tam censum debeat transferre, sed famam. (421 iul. 8).
CTh. 10. 10. 29. 3
Ex privatorum quoque sollicitudine contractuum, qui frustra negantur illis plerumque personis, a quibus publici muneris iniuncta curantur, nullum fomitem calumniae patimur litis accendi. cur enim continentiam venditionis alienae inquisitio palatina rimetur? (421 iul. 8).