Latin
Book 10, lines 10.1.237-10.1.250
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 10.1.237-250
Not analysed yet
CTh. 10. 12. 2pr.
Idem aa. ad probum praefectum praetorio. quicumque habuerit super vagi mancipii postulatione rescriptum, non prius quicquam inquietudinis moliatur, quam facta eius allegatione sollemniter delatorem, a quo fuerit instructus, expresserit; careat etiam, si eum prodere supersederit, fructu et commoditate beneficii. nec ante aliquis quem poposcerit per manus iniectionem aestimet vindicandum, quam definitiva inter partes fuerit dicta sententia. (368? 370? 373? iun. 17).
CTh. 10. 12. 2. 1
Has vero cognitiones ad ordinarios volumus pertinere rectores, ut delatoribus primitus in medio collocatis, his etiam, qui quasi vagi sacro nominabuntur indulto, ad iudicia productis, totius causae interna discutiant solliciteque ac diligenter interrogent, de quorum dominio fuga vel quo alio genere discesserint qui petuntur, ut is, in quo vitium deprehenderint, ad dominum sub prosecutione revocetur. (368? 370? 373? iun. 17).
CTh. 10. 12. 2. 2
Si quis etiam vel tributarius repperitur vel inquilinus ostenditur, ad eum protinus redeat, cuius se esse profitetur. (368? 370? 373? iun. 17).
CTh. 10. 12. 2. 3
Nihilo minus etiam eo pergat indago, ut cuncta rimando cognoscat, utrum is fuerit petitionis hortator, qui iniquae retentionis invidiam aliquo necesse habuerit colorare velamine ut, si colonos eadem occulere arte quaesiverit, indemnitatem sarciat tributorum; si servos, ad eam poenam, quae dudum est legibus constituta, teneatur. (368? 370? 373? iun. 17).
CTh. 10. 12. 2. 4
Quisquis autem plebeium se adserit esse vel liberum, fide rei ostensa ab omni molestia vindicetur et ad ea loca, ex quibus eum esse claruerit, remittatur. (368? 370? 373? iun. 17).
CTh. 10. 12. 2. 5
Contra in his, qui aut dominis sine herede defunctis invenientur dominos non habere aut servi poenae aliquando facti ac postmodum liberati iudicialibus dominos amisere sententiis, postremo in universis, de quibus iniectio manus fisco rite praebetur, munificentiae principali congruus patebit effectus. (368? 370? 373? iun. 17).
CTh. 10. 12. 2. 6
Sane, quia in petitione deceptis convenit provideri, quotienscumque fuerit circumscripta simplicitas, ex delatorum isdem re atque substantia ad eum modum, quem habitae concertationis impendia supputata collegerint postulatique hominis aestimatio comprehenderit, consulatur. dat. xv kal. iul. treviris valentiniano et valente aa. conss. (368? 370? 373? iun. 17).