Latin
Book 10, lines 10.1.227-10.1.236
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 10.1.227-236
Not analysed yet
CTh. 10. 10. 34
Idem aa. thalassio comiti rerum privatarum. si quis ex his, qui sacro nostro cubiculo serviunt, ad petitionem caducorum ad fiscum pertinentium adspiraverit, cum impetrabile huius fuerit postulatum, lege, qua pars dimidia vindicatur aerario, protinus absolvatur primoque nutu nostrae clementiae statim integro perfruatur, nec laboret ad partis alterius, quae fisco videtur addicta, prorsus petitionem attingi, norma legis antea promulgatae in ceteris omnibus custodita. dat. viii kal. mar. constantinopoli theodosio a. xiii et qui fuerit nuntiatus. (430 febr. 22).
CTh. 10. 11. 0. De his qui se deferunt
CTh. 10. 11. 1
Imp. constantinus a. rationalibus histpaniarum. is, cuius tacitae fidei commissa fuerit hereditas, statim officio gravitatis tuae nuntiet et gesta prodat et continuo quod actum fuerit renuntiet, et post hanc fidem tertiam ab omnibus defuncti bonis percipiat portionem. quod si ab uxore defuncti istud officio devotionis tuae fuerit revelatum, ipsa etiam, quam defunctus esse voluit heredem, si gesta aperuerit, tali praemio mancipetur, ut ex omni patrimonio medium consequatur et cum fisco nostro celebret divisionem, id etiam habitura privilegium, ut prior eligat portionem; et tunc occultator ille gestorum, fisci et mulieris pariter inimicus, exutus omni patrimonio suo ac fisco vindicato in insulam deportetur. dat. id. mar. gallicano et basso conss. (317 mart. 15).
CTh. 10. 12. 0. Si vagum petatur mancipium
CTh. 10. 12. 1pr.
Impp. valentinianus et valens aa. ad probum praefectum praetorio. qui vaga mancipia iuris alieni petunt, si iustitia eadem probant, impetrati beneficii auctoritate potiantur vendendique concessam aliis quam delatoribus habeant facultatem. si vero aut his qui detulerint distracta fuerint aut ab his qui ante possederint detinentur, non effugiatur ultio, quae est legibus constituta. (368? 370? 373? mart. 21).
CTh. 10. 12. 1. 1
Sed et dominis propriorum vindicatio competat et eadem poena, quae de occultatoribus et fugitivariis data est, unusquisque teneatur. dat. xii kal. april. treviris valentiniano et valente aa. conss. (368? 370? 373? mart. 21).