Latin
Book 10, lines 10.1.32-10.1.42
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 10.1.32-42
Not analysed yet
interpretatio. quicumque* agri atque mancipia quibuscumque* personis de fisci nostri iure donantur, apud eos, quibus donata sunt, sine suspicione aliqua volumus permanere: contra ordinatores domorum dominicarum poena proposita, si contra praeceptionem facere cognoscuntur
CTh. 10. 1. 3
Idem a. ad provinciales. iustas etiam et quae locum habent fisci actiones praecipimus concremari ob hoc solum, quod suis temporibus prolatae non sunt. iam calumniae privatorum eo saltem arceantur exemplo, quo iustas fisci lites silere praecipimus. dat. iii kal. iun. constantino a. v et licinio c. conss. (319 mai. 30).
CTh. 10. 1. 4
Idem a. ad dometium dracontium magistrum privatae rei africae. cum fiscus litem patiatur aut inferat, anni spatium ad determinandam causam spectari oportet, quia hoc ad instruendum satis est et diutius non oportet privatorum sive fisci emolumenta fatigari. dat. xiiii kal. iun. serdicae constantino a. vi et constante c. conss. (320 mai. 19).
CTh. 10. 1. 5pr.
Idem a. defensionis facultas danda est his, quibus aliquam inquietudinem fiscus infert, cum facultates eorundem athuc controversia pendente inquietari describique fas non sit. ubi ergo controversia extiterit fisco alicuius patrimonium vindicante, aput eum omnibus facultatibus constitutis cognitio ventiletur, ut, cum rei exitus debere eas vindicari probaverit, tum demum res persequi liceat et super modo facultatum ac rerum interrogationem haberi, quae per condicionales servos investiganda est, ut, si quid subtractum fuerit, exigatur et extrinsecus tantum aliud multae nomine, quantum fuerat per fraudem ablatum. (326 dec. 31).
CTh. 10. 1. 5. 1
Sane in huiuscemodi quaestione si caesariani nomen inciderit, ad usurpationem constitutionis istius non debebit accedere, si quidem consuetudo fraudium, quibus praedicti omnia temerare consuerunt, exceptionem eorundem meruerit. dat. prid. kal. ian. sirmio constantino a. vii et constantio caes. conss. (326 dec. 31).
CTh. 10. 1. 6
Imp. constantius a. ad hieroclem consularem syriae coeles. secundum legem, quam dudum promulgavimus, vanam appellationem recte non suscepisti. de cetero quoque in causis rebusque fiscalibus huiusmodi provocationes non debebis admittere. dat. viii kal. mai. philippo et sallia conss. (348 apr. 24).