Latin
Book 10, lines 10.1.43-10.1.54
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 10.1.43-54
Not analysed yet
CTh. 10. 1. 7
Idem a. et iulianus caes. verecundo rationali summarum. ab edicti nostri tenore, quo tempora negotiis sancienda esse censuimus, fiscales causae seiunctae sunt, quoniam fieri potest, ut per innumeras occupationes tui officii vel forte fraudulentam astutiam et venale silentium fiscalis petitio omni iustitiae ratione subnixa propter temporis angustias perimatur. proposita vi kal. iul. vallis constantio a. viiii et iuliano caes. conss. (357 iun. 26).
CTh. 10. 1. 8
Impp. valentinianus et valens aa. ad caesarium comitem rerum privatarum. universa loca vel praedia, quae nunc in iure templorum sunt quaeque a diversis principibus vendita vel donata sunt retracta, ei patrimonio, quod privatum nostrum est, placuit adgregari. dat. prid. non. feb. mediolano divo ioviano et varroniano conss. (364 febr. [?] 4).
CTh. 10. 1. 9
Idem aa. ad symmachum praefectum urbi. observet in posterum eminentia tua, ne quid de rebus rei privatae violetur, nisi prius comes rerum privatarum fuerit gnarus. dat. vii id. mar. mediolano valentiniano et valente aa. conss. (365 mart. 9).
CTh. 10. 1. 10
Idem aa. ad dracontium vicarium africae. qui in contractibus scelestis ac fisco perniciosis interversorum maculosis se fraudibus implicuerunt, in quadrupli redhibitionem teneantur. dat. xv kal. dec. hadrumeto valentiniano et valente aa. conss. (365? 368? nov. 17).
CTh. 10. 1. 11
Idem aa. et gratianus a. alexandriano comiti rerum privatarum. ut perspicue colonorum utilitatibus consulatur, decima indictione singulas tantum dependant centesimas, qui reditus domui nostrae debitos quodannis iuxta consuetudinem arcariis tradunt; ita tamen, ut singularum quoque centesimarum ratio semper evidens scientiae tuae digesta referatur; videlicet ut erogationibus cunctis aperta instructione patefactis reliquorum ratio ex centesima possit agnosci. dat. vii kal. oct. dorostori lupicino et ioviano conss. (367 sept. 25).
CTh. 10. 1. 12
Imppp. gratianus, valentinianus et theodosius aaa. pancratio comiti rerum privatarum. et mori veteri et constitutis nos maiorum accessisse cognoscas. et alytarchae urbis antiochenae plantandi plures, excidendae unius cupressi iubemus tribui facultatem. dat. xv kal. iul. thessalonicae ausonio et olybrio conss. (379 iun. 17).