Latin
Book 10, lines 10.1.63-10.1.74
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 10.1.63-74
Not analysed yet
CTh. 10. 1. 17
Impp. honorius et theodosius aa. patricio comiti rerum privatarum. super creandis susceptoribus dispositionem tuae sublimitatis firmam esse praecipimus periculo procuratorum rei dominicae, ita ut omni ambitione cessante quae statuta sunt quaeque antiqua consuetudine commendantur, in pabulis vel sumptu familiae ministrando intemerata permaneant, super irenarcho et optione omni antiqua consuetudine observanda. dat. iii kal. ian. constantinopoli theodosio a. viiii et constantio iii conss. (420 dec. 30).
CTh. 10. 2. 0. De domibus ad rem privatam pertinentibus distrahendis vel praetoriis iudicum reservandis
CTh. 10. 2. 1
Imppp. valens, gratianus et valentinianus aaa. comiti largitionum. rationales vel ordinarii iudices earum domorum, quas procuratorum nequitia et rationalium neglegentia labi patitur in ruinas, instituant auctionem hastis habitis ex licitatione currente. sane si quae sunt per varias provincias huiuscemodi domus, quales esse in augustensi suitranea civitate suggeritur vel aliis in locis, praestantes et privatis usibus ampliores, ut servari forsitan oportebit, iudicum mansionibus deputandas provincialium et eorum cura reficiendas. dat. vii kal. octob. valente vi et valentiniano ii aa. conss. (378 sept. 25).
CTh. 10. 2. 2
Impp. arcadius et honorius aa. firmino comiti sacrarum largitionum. ne domus ad nostrum patrimonium pertinentes, quae sunt in diversis urbibus, ex neglegentia nostro aerario adferant detrimentum, omnes licitatione habita volumus venundari. palatinos autem fide probatos ire praecipimus. ordinarios quoque iudices tua sublimitas admonebit, ut certa pretiorum fides et domorum sit iusta in auctione taxatio. dat. kal. novemb. mediolano honorio a. iiii et eutychiano conss. (398 oct. 27).
CTh. 10. 3. 0. De locatione fundorum iuris emphyteutici et rei publicae et templorum
CTh. 10. 3. 1
Imp. iulianus a. secundo praefecto praetorio. post alia: possessiones publicas civitatibus iubemus restitui ita, ut iustis aestimationibus locentur, quo cunctarum possit civitatium reparatio procurari. proposita id. mart. constantinopoli mamertino et nevitta conss. (362 mart. 13?) .
CTh. 10. 3. 2 [=brev. 10. 2. 1]
Imppp. valent. ,valens et grat. aaa. ad probum pf. p. curialibus omnibus conducendorum rei publicae praediorum ac saltuum inhibeatur facultas: illo etiam observando, ne quis curialium vel de extraneis civitatibus fundos aut loca huius modi conductione suscipiat. dat. vi. kal. iul. treviris, modesto et arintheo coss.