Latin
Book 10, lines 10.1.55-10.1.62
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 10.1.55-62
Not analysed yet
CTh. 10. 1. 13
Idem aaa. ad messianum proconsulem africae. in omnibus fiscalibus causis, quisquis iudicum cognitor resederit, exceptis magnificis viris largitionum nostrarum comitibus, quos extra ordinem negotia definire non multo ante lata secundum veteres mores constitutione praecepimus, si intra eandem provinciam res agatur, duos menses satis abundeque sufficere censemus; si ex contigua personae atque instructiones necessariae putabuntur, quattuor; si ex transmarina, sex. cum vero de causae meritis interposita provocatione tractabitur, in eadem provincia partibus constitutis intra viginti, si ex contigua, intra quadraginta dies negotium terminetur. dat. xv kal. octob. aquileiae arcadio a. i et bautone conss. (385 sept. 17).
CTh. 10. 1. 14
Idem aa. hyperechio comiti rerum privatarum. auri atque argenti maximum pondus plurimis diversisque temporibus usurpatum et ad aerarii nostri rationes non relatum cognovimus. quod ne in dispendium rei privatae procedat, ut facilius accepti expensique ratio clarescat, nihil volumus de collatione praedicta absque nostri auctoritate in quibuscumque provinciis usurpari, quo facilior sit discussio pecuniae, cuius nobis fuerit summa testatior. dat. xvi kal. ian. mediolano caesario et attico conss. (397 dec. 17).
CTh. 10. 1. 15
Impp. arcadius et honorius aa. ad paulum comitem domorum. si qua usquam loca ad sacrum dominium pertinentia cuiuslibet temeritas occupavit, secundum veteris census fidem in sua iura retrahentur. rescripta igitur obreptionibus impetrata cum praescribtione longi temporis et novi census praeiudicio submovebit auctoritas tua atque ita omnia suo corpori quae sunt avulsa restituet. neque enim aut precatio colorata aut incubatio diuturna aut novella professio proprietatis nostrae privilegium abolere potuerunt. dat. v kal. april. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss. (396 mart. 28).
CTh. 10. 1. 16
Idem aa. apollodoro. omnium praediorum, quae rei nostrae adgregata sunt, in diversis speciebus maxima pars passim ab improbis direpta est. et quamvis secundum iuris ordinem ea, quae erepta sunt, in quadruplum oportuerit postulari, clementiae tamen nostrae moderationem secuti decernimus ex eo die, ex quo iussio nostra fuerit celebrata, cessantibus frustratoriis defensionibus, quibus in exactorum personam refertus commissa direptio, intra tres menses ea tantum quae constiterit pervasa restitui. quod si quispiam ingratus nostro beneficio solutionem distulerit, in dupli poena teneatur obnoxius. qua condicione eos quoque volumus adstringi, qui in fugam versi esse dicuntur, ut, nisi intra constitutum tempus quae sunt direpta reddantur, ut ad modum dupli rei nostrae eorum praedia vindicentur. officia quoque iudicum diversorum, si non exactores et compulsores, quorum direptio arguitur, repraesentaverint tempore superius constituto, eadem poena retinebit, ipsis adversus fugientes actione servata. iudicum quoque segnitiam in hac parte gravissima multa feriendam esse censemus. dat. xii kal. decemb. mediolano theodoro v. c. cons. (399 nov. 20).