Latin
Book 11, lines 11.1.111-11.1.119
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 11.1.111-119
Not analysed yet
CTh. 11. 1. 35
Idem aa. volusiano praefecto praetorio. post alia: ne provinciales, ad quorum utilitates spectat omnis haec nostra provisio, a devotione revocet nimia securitas et solvendi voluntas cesset necessitate submota, ea, quae nostro aerario pensitantur, hac ratione dissolvent, ut omni modo, antequam elabatur indictio, annua tributa gratus beneficiis nostris possessor exsolvat. si quis vero solutionem voluerit in tempora longiora differre, hunc provinciae rector omni exactionis acerbitate compellat. et cetera. dat. xvi kal. mart. ravennae post cons. felicis et tauri. (429 febr. 14).
CTh. 11. 1. 36
Idem aa. flaviano praefecto praetorio. excepto patrimonio pietatis nostrae, cuius quidem reditus necessitatibus publicis frequentissime deputamus, universos possessores functiones in canonicis et superindicticiis titulis absque ullius beneficii exceptione agnoscere oportere censemus. igitur tua sublimitas pragmatici nostri statuta custodiens indifferenter cunctum possessorem obnoxium videlicet publicae functioni ad subeunda designatione distributa compellet. dat. iii kal. mai. ravennae basso et antiocho conss. (431 apr. 29).
CTh. 11. 1. 37
Idem aa. dario praefecto praetorio. praeteritis, utcumque impetrata sunt, in suo statu manentibus, quoniam munificentiam principalem nefas est revocari, in posterum excepto cyro reverentissimo afrodisiensium civitatis episcopo, cuius tanta sunt merita, ut etiam contra generalem huiusmodi sanctionem speciali beneficio perfrui non vetetur, quicumque per adnotationem nostram in auro voluerit tributa dependere, communicata aestimatione quinquennii, sterilitatis ac fecunditatis pro foro rerum venalium habita ratione, ex eadem summa, quae eiusdem quinquennii perpensis frugibus colligitur, partem quintam pro annis singulis solvere compellantur. dat. v kal. septemb. apameae isidoro et senatore conss. (436 aug. 28).
CTh. 11. 2. 0. Tributa in ipsis speciebus inferri
CTh. 11. 2. 1
Impp. valentinianus et valens aa. ad symmachum praefectum urbi. scias inhibitam esse apochandi licentiam, ita ut ne ex praesenti aut futuro vel praeterito sub hoc titulo nummus a provincialibus postuletur. proposita prid. id. aug. valentiniano et valente aa. conss. (365 aug. 12).