Latin
Book 11, lines 11.1.120-11.1.132
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 11.1.120-132
Not analysed yet
CTh. 11. 2. 2pr.
Idem aa. ad symmachum praefectum urbi. commoda cogitantes urbis aeternae vini speciem ita provinciales statuimus comportare, ut apochandi praesumptione damnata vina romam portentur. (365 oct. [?] 23).
CTh. 11. 2. 2. 1
In tantumque populi usibus profutura provisionis nostrae emolumenta porreximus, ut etiam pretio laxamenta tribuantur. sanximus quippe, ut per vini singulas qualitates detracta quarta pretiorum, quae habentur in foro rerum venalium, eadem species a mercantibus comparetur. dat. x kal. nov. mediolano valentiniano et valente aa. conss. (365 oct. [?] 23).
CTh. 11. 2. 3
Imppp. valens, gratianus et valentinianus aaa. ad probianum praefectum urbi. vinum, quod sollemnis expressio popularibus commodis ex provincialium collectione desiderat, ilico suscipiatur advectum, ut erogationis pro tempore cura praestetur et ea vina populi usibus erogentur, quae natura sua processum temporis ferre non possunt. quod peraeque in omni vino, quod ex urbicaria regione confertur, observandum esse censemus. dat. xv kal. octob. treviris gratiano a. iiii et merobaude conss. (377 sept. 17).
CTh. 11. 2. 4
Imppp. gratianus, valentinianus et theodosius aaa. earum rerum, quae in praebitionibus canonicis vel debitis ex more poscuntur, non sunt pretia specierum, sed ipsae quae postulantur species inferendae, scilicet ut, quod maximum est et unde omnis solet querella procedere, in annonario quoque titulo species annonarias solvant neque sub taxationibus pretiorum dispendiosis occasionibus adquiescant. nam et accipientem et dantem illicitae transactionis reatus involvet. et cetera. dat. prid. kal. feb. beryto richomere et clearcho consulibus. (384 ian. 31).
CTh. 11. 2. 5
Imppp. valentinianus, thedosius et arcadius aaa. cynegio praefecto praetorio. ne quis pro speciebus annonariis pecunias existimet inferendas, scientibus cunctis, quod si quis contra hanc serenitatis nostrae legem captiosum aliquid putaverit perpetrandum, securitatibus hoc modo editis eos esse carituros. dat. xv kal. ian. constantinopoli timasio et promoto conss. (389 [?] dec. 18).
CTh. 11. 3. 0. Sine censu vel reliquis fundum comparari non posse
CTh. 11. 3. 1
Imp. constantinus a. ad antonium marcellinum praesidem provinciae lugdunensis primae. rei annonariae emolumenta tractantes, ut cognosceremus, quanta reliqua per singulas quasque provincias et per quae nomina ex huiusmodi pensitationibus resedissent, cognovimus hanc esse causam maxime reliquorum, quod nonnulli captantes aliquorum momentarias necessitates sub hac condicione fundos opimos comparent et electos, ut nec reliqua eorum fisco inferant et immunes eos possideant. ideoque placuit, ut, si quem constiterit huiusmodi habuisse contractum atque hoc genere possessionem esse mercatum, tam pro solidis censibus fundi comparati quam pro reliquis universis eiusdem possessionis obnoxius teneatur. dat. kal. iul. agrippinae constantino a. v et licinio c. conss. (319 iul. 1).