Latin
Book 11, lines 11.1.155-11.1.165
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 11.1.155-165
Not analysed yet
CTh. 11. 6. 0. [=brev. 11. 3. 0.] De superindicto.
CTh. 11. 6. 1 [=brev. 11. 3. 1]
Imppp. grat. ,valent. et theodos. aaa. ad proconsules, vicarios omnesque rectores. nihil superindictorum nomine ad solas praefecturae literas quisquam provincialis exsolvat; neque ullius omnino indictionis titulus, etiam solennis, immineat, nisi eum nostro confirmata iudicio et imperialibus nexa praeceptis sedis amplissimae deposcat indictio et cogat exactio. dat. vii. kal. iun. mediolano, antonio et syagrio coss.
interpretatio. haec lex hoc praecipit, ut nullum per rectores provinciae superindictum provincialibus imponatur, nisi forte ex hac re processisse praeceptio dominica comprobetur. tunc enim id, quod superindictum est, aut peti aut exigi poterit, quando a rerum domino cognoscitur constitutum
CTh. 11. 7. 0. De exactionibus
CTh. 11. 7. 1
Imp. constantinus a. ad aelianum proconsulem africae. post alia: ducenarii et centenarii sive sexagenarii non prius debent aliquem ex debitoribus convenire, quam a tabulario civitatis nominatim breves accipiant debitorum. quam quidem exactionem sine omni fieri concussione oportet ita ut, si quis in iudicio questus, quod indebite exactus est vel aliquam inquietudinem sustinuit, hoc ipsum probare potuerit, severa in exactores sententia proferatur. dat. kal. nov. treviris constantino a. iiii et licinio iiii conss. (315 [immo 313] nov. 1).
CTh. 11. 7. 2
Idem a. ad pacatianum vicarium brittaniarum. unusquisque decurio pro ea portione conveniatur, in qua vel ipse vel colonus vel tributarius eius convenitur et colligit; neque omnino pro alio decurione vel territorio conveniatur. id enim prohibitum esse manifestum est et observandum deinceps, quo iuxta hanc nostram provisionem nullus pro alio patiatur iniuriam. dat. xii kal. decemb. constantino a. et licinio c. conss. (319 nov. 20).
CTh. 11. 7. 3
Idem a. ad populum. nemo carcerem plumbatarumque verbera aut pondera aliaque ab insolentia iudicum repperta supplicia in debitorum solutionibus vel a perversis vel ab iratis iudicibus expavescat. carcer poenalium, carcer hominum noxiorum est officialium et cum denotatione eorum iudicum, quorum de officio cohercitiores esse debebunt, qui contra hanc legem admiserint. securi iuxta eam transeant solutores: vel certe, si quis tam alienus ab humano sensu est, ut hac indulgentia ad contumaciam abutatur, contineatur aperta et libera et in usus hominum constituta custodia militari. si in obdurata nequitia permanebit, ad res eius omnemque substantiam cives eius accedant, solutionis obsequio cum substantiae proprietate suscepto. qua facultate praebita omnes fore credimus proniores ad solvenda ea, quae ad nostri usus exercitus pro communi salute poscuntur. dat. kal. feb. constantino a. vi et constantio caes. conss. (320 febr. 1 [ian. 31]).