Latin
Book 11, lines 11.1.146-11.1.154
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 11.1.146-154
Not analysed yet
CTh. 11. 5. 0. De indictionibus
CTh. 11. 5. 1
Impp. arcadius et honorius aa. pompeiano proconsuli africae. id tantum, quod est necessarium intra africam militibus consistentibus, provincialibus iubemus indici ac iuxta matricularum fidem quod exigit ratio postulari, ita ut, si quid erogationibus redundarit in speciebus diversis vel praebitione vecturisque, id futurae indictioni collationique proficiat. dat. v kal. april. vincentio et fravito conss. (401 mart. 28).
CTh. 11. 5. 2
Impp. honorius et theodosius aa. palladio praefecto praetorio. omnes omnino quocumque ex titulo possidentes quod delegatio superindicti nomine videtur amplexa velut canonem cogantur inferre, et ne qua sit dubietas, hac aperta definitione decernimus, ut id potius canonis vocabulo postuletur. nulla igitur domus vel sacri patrimonii vel emphyteutici iuris vel hominum privatorum, etiamsi privilegium aliquod habere doceantur, ab hac necessitate seiuncta sit, quae iam non extraordinarium, ut hactenus, sed ipsis facientibus canonicum nomen accepit. dat. vii id. ian. ravennae theodosio a. vii et palladio conss. (416 ian. 7).
CTh. 11. 5. 3
Impp. theodosius et valentinianus aa. isidoro praefecto praetorio. cum omnis hoc aegyptiaci tractus possessoribus conducibile videatur, ut ante kal. mai. praedelegatio manifestetur in locis, ne per ignorantiam collatores ad anni prioris exemplum ante delegationem missam ea cogantur exsolvere quae postmodum indebita missa delegatione forsitan provocavit eventus; scriniariis videlicet sedis excelsae modis omnibus ordinata salubriter impleturis, ita ut augustaliani officii et cohortalis et defensoris discrimine in locis celeberrimis per dimenstruum tempus ad omnium perveniat notionem. dat. prid. non. iun. constantinopoli isidoro et senatore conss. (436 iun. 4).
CTh. 11. 5. 4
Idem aa. dario praefecto praetorio. particulari delegationum notitia ante indictionis exordium singulis transmissa provinciis collationis modum a possessoribus multo ante prospectum devotioni solitae, non subitis calumniis tua sublimitas faciat imputari, ut et provincialibus subeundi dispendia necessitas auferatur et officiis ingerendi damna licentia denegetur. dat. v kal. septemb. apameae isidoro et senatore conss. (436 aug. 28).