Latin
Book 11, lines 11.1.473-11.1.480
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 11.1.473-480
Not analysed yet
CTh. 11. 30. 0. De appellationibus et poenis earum et consultationibus
CTh. 11. 30. 1
Imp. constantinus a. ad claudium plotianum correctorem lucaniae et brittiorum. si in negotio civili cognitis utrisque actionibus pronuntiaveris te ad nostram scientiam relaturum, consultationis exemplum litigatoribus intra decem dies edi aput acta iubeas, ut, si cui forte relatio tua minus plena vel contraria videatur, is refutatorias preces similiter tibi aput acta offerat intra dies quinque, quam illi exemplum consultationis tuae obtuleris. iam dicationis tuae est omnia, quae aput te vel aput alios gesta fuerint in eo negotio, consultationi tuae cum refutatoriis litigantis adnectere, ita ut scias et decem dies, intra quos edi consultationem oportet, et quinque, intra quos preces refutatoriae offerendae sunt, continuos debere servari. nam quinque diebus transactis nec offerentem preces refutatorias litigatorem debebis audire, sed sine his, quoniam intra statutum tempus oblatae non sunt, gesta omnia ad nostram referre scientiam. et cetera. dat. iii kal. ian. treviris constantino a. iii et licinio iii conss. (312 vel 313 [313] dec. 30 [27]).
CTh. 11. 30. 2 [=brev. 11. 8. 1]
Imp. constantinus a. ad catulinum. post alia: minime fas est, ut in civili negotio libellis appellatoriis oblatis aut carceris cruciatus aut cuiuslibet iniuriae genus seu tormenta vel etiam contumelias perferat appellator; absque his criminalibus causis, in quibus, etiamsi possunt provocare, eum tamen statum debent obtinere, ut post provocationem in custodia perseverent. ea custodita moderatione, ut eorum provocationes recipiantur, qui easdem non a praeiudicio interposuisse noscuntur aut etiam ante causam examinatam et determinatam, sed universo negotio peremptoria* praescriptione finito vel per cuncta membra decurso, contra iudicem interpositae esse noscantur etc. dat. iii. non. nov. treviris. acc. xv. kal. mai. hadrumeto, volusiano et anniano coss.
interpretatio. ista lex hoc praecipit, non debere appellantem aut carceris custodia aut cuiuslibet iniuriae afflictione constringi, exceptis tamen criminalibus causis, in quibus similis accusantem et accusatum condicio* poenae custodiaeque constringit: et eorum appellationes dicit debere recipi, sed ita, ut qui appellaverit, in custodia teneatur, quo usque ad alium iudicem crimina obiecta perveniant, ut discussis ad integrum omnibus, aut de absolutione aut de damnatione accipiat sententiam finitivam
CTh. 11. 30. 3
Idem a. ad probianum proconsulem africae. appellationum causas, quae per vos in auditorio nostro, quibus vicem nostri mandamus examinis, diiudicantur, ita audire debes, ut edicto, quod super appellationum negotiis finiendis iam generaliter constitutum est, pareas atque eadem negotia quam maturissime explices. dat. viii kal. sept. romae constantino a. iiii et licinio iiii conss. (315 aug. 25).