Latin
Book 11, lines 11.1.481-11.1.490
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 11.1.481-490
Not analysed yet
CTh. 11. 30. 4
Idem a. amabiliano praefecto annonae africae. officii cura est, ut omnes omnino appellationes, quaecumque fuerint interpositae, sollemniter curet accipere nec in recipiendis libellis aliquod genus iniuriae inferendum cuipiam existimet. proposita iii kal. ian. constantino a. iiii et licinio iiii conss. (315 dec. 30).
CTh. 11. 30. 5
Idem a. petronio probiano suo salutem. ex illo tempore, quo in civilibus causis, quae inter privatos moventur, consulturum vel relaturum te esse promiseris vel appellationis a te interpositae sollemnia completa fuerint, nihil posthac tibi quodlibet speciale ac requisitum vel quibuscumque modis favoris gratiam praeferens audiendum est, sed observandum, ut iuxta priora statuta sollemnitatis more expleto gesta ad comitatum omnia dirigantur. et cetera. dat. id. aug. arelato; proposita id. octob. theveste sabino et rufino conss. (316 aug. 13).
CTh. 11. 30. 6
Idem a. petronio probiano suo salutem. supplicare causa pendente non licet nisi forte ei, cui opinionis exemplum negatum est vel instructionis universae subpressa transmissio. quo facto crimen iudici sacrilegii imminebit, qui hoc commisso litigatori supplicandi necessitatem imponit: cui aliter supplicanti dimidiae partis rei de qua agitur imponenda est multa, ut pro iudicis aestimatione fisco pretium inferat. eo etiam, qui terminatam rescripto vel consultatione quaestionem exquisito suffragio refricare conabitur, quoniam maius crimen admittit, in omnem litis aestimationem protinus condemnando et sub sacramenti observatione omni venia deneganda, si quis contra haec supplicare temptaverit. dat. id. aug. arelato; proposita id. octob. theveste sabino et rufino conss. (316 aug. 13).
CTh. 11. 30. 7
Idem a. ad bassum praefectum urbi. litigatoribus copia est etiam non conscriptis libellis ilico appellare voce, cum res poposcerit iudicata. dat. viii id. iun. sirmio gallicano et basso conss. (317 iun. 6).
CTh. 11. 30. 8pr.
Idem a. ad bassum praefectum urbi. manente lege, qua praescriptum est, intra quot dies opinionis sive relationis exemplum privatis iudex debeat exhibere et refutatorii libelli intra quot dies rursum iudicibus offerendi sint, tam in privatis quam etiam in fiscalibus causis ex eo die, quo fuerit quaestio terminata vel ex quo relationem iudex per sententiam promiserit, intra vicensimum diem quaecumque ad instructionem pertinent causae, ad comitatum nostrum properantissime volumus adferri. quod nisi factum fuerit, ab universo officio viginti transactis diebus, quos post latam sententiam placuit supputari, intra viginti alios dies qui sequuntur tantum fisco nostro praecipimus inferri, quanti per aestimationem rationalis emolumentum litis, cuius suppressa fuerat instructio, fidelissime potuerit aestimari. cui capitale supplicium imminebit, si rigorem legis quocumque modo mollire temptaverit. (319 mart. 29).