Latin
Book 11, lines 11.1.499-11.1.506
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 11.1.499-506
Not analysed yet
CTh. 11. 30. 11. 1
Sane etiam ex eo querimoniae litigantium oriuntur, quod a vobis, qui imaginem principalis disceptationis accipitis, appellationum adminicula respuuntur. quod inhiberi necesse est. quid enim acerbius indigniusque est, quam indulta quempiam potestate ita per iactantiam insolescere, ut despiciatur utilitas provocationis, opinionis editio denegatur, refutandi copia respuatur? quasi vero appellatio ad contumeliam iudicis, non ad privilegium iurgantis inventa sit vel in hoc non aequitas iudicantis, sed litigantis debeat considerari utilitas. dat. prid. id. ian. sirmio crispo ii et constantino ii cc. conss. (321 ian. 12).
CTh. 11. 30. 12
Idem a. ad florentinum. si nominatus magistratus aliquis refragetur, non appellatio, sed querimonia hoc dicetur, appellationis enim verbum in maioribus rebus dici oportet. similiter et si ad exactionem annonariam nominatus de iniustitia queratur, non appellatio, sed querella hoc esse videbitur. ideoque nec tempora appellationum servandasunt, sed mox super huiusmodi querimoniis disceptandum. dat. id. april. constantinopoli severo et rufino conss. (323 apr. 13).
CTh. 11. 30. 13
Idem a. ad iulianum praefectum urbi. nonnulli iudicum inferioris gradus a sententiis suis interponi provocationis auxilium aegre ferentes id efficiunt, ut nobis eorum relationes non necessariae et insolentes ingerantur. igitur volumus, cum ab eorum sententiis fuerit provocatum, super ea quaestione, cuius appellatione interposita iudices esse desierunt, minime eos ad nostram referre clementiam, sed gravitatis tuae, cui nostram vicem commisimus, sacrum auditorium expectari. dat. iii non. aug. heracleae constantino a. vii et constantio c. iii conss. (326 [329?] aug. 3).
CTh. 11. 30. 14
Idem a. victori rationali urbis romae. quoniam nonnulli fisci debitores, cum iussi fuerint debitam summam exsolvere, interposito provocationis auxilio vim exsecutionis eludunt nec iam opinionis exemplum nec refutatorias preces curant petere vel offerre, placuit, ut, si intra dies complendis sollemnitatibus praestitutos ad facienda haec appellatoris cura defuerit, deserta ab eo provocatio aestimetur moxque debitum exigatur. dat. prid. kal. aug. constantio et maximo conss. (327 iul. 31).