Latin
Book 11, lines 11.1.507-11.1.513
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 11.1.507-513
Not analysed yet
CTh. 11. 30. 15 [=brev. 11. 8. 2]
Idem a. ad concilium provinciae africae. non recte iudices iniuriam sibi fieri existimant, si litigator, cuius negotium sententia vulneratum est, a principali causa provocaverit, quod neque novum neque alienum a iudiciis est. ideoque post negotium principale discussum litigatori liceat litem iuris remedio sublevare; et iudices observare debebunt, ne appellatores vel in carcerem redigant, vel a militibus faciant custodiri. pp. iv. kal. aug. karthagine, constantino a. viii. et constantino caes. iv. coss.
interpretatio. lex ista hoc iubet, non debere iudices provinciarum assertiones appellantium ad suam iniuriam revocare, quia hoc nec novum nec alienum a iudiciis esse cognoscitur; et ideo hoc iubet, ut liceat litigatori vitiatam causam appellationis remedio sublevare. hoc etiam specialiter praecepit, ut appellator nec in carcerem nec in quamcumque* custodiam redigatur, sed agendum negotium suum liber observet
CTh. 11. 30. 16
Idem a. ad universos provinciales. a proconsulibus et comitibus et his qui vice praefectorum cognoscunt, sive ex appellatione sive ex delegato sive ex ordine iudicaverint, provocari permittimus, ita ut appellanti iudex praebeat opinionis exemplum et acta cum refutatoriis partium suisque litteris ad nos dirigat. a praefectis autem praetorio, qui soli vice sacra cognoscere vere dicendi sunt, provocari non sinimus, ne iam nostra contingi veneratio videatur. quod si victus oblatam nec receptam a iudice appellationem adfirmet, praefectos adeat, ut aput eos de integro litiget tamquam appellatione suscepta. superatus enim si iniuste appellasse videbitur, lite perdita notatus abscedet, aut, si vicerit, contra eum iudicem, qui appellationem non receperat, ad nos referri necesse est, ut digno supplicio puniatur. dat. kal. aug. ; proposita kal. sept. constantinopoli basso et ablavio conss. (331 aug. 1).
CTh. 11. 30. 17
Idem a. ad universos provinciales. qui licitam provocationem omiserit, perpetuo silere debebit nec a nobis impudens petere per supplicationem auxilium. quod si fecerit, deportationis poena plectendus est. dat. kal. aug. ; proposita kal. sept. basso et ablavio conss. (331 aug. 1).