Latin
Book 11, lines 11.1.523-11.1.532
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 11.1.523-532
Not analysed yet
CTh. 11. 30. 22
Idem aa. ad scylacium. omnes praesides moneantur, ut, si quis provocatione sibi opus esse cognoscit, iuxta morem ordinemque legum accipiant libellos et ad eos qui consuerunt audire transmittant, nec appellantes iniuriarum adflictatione deterritos a suffragio necessariae defensionis expellant. imponimus enim praesentis multae fascem, ut iudex, qui suscipere neglexerit, auri libras x et officium eius quindecim pendat. proposita cyzico vi kal. mart. placido et romulo conss. (343 febr. 24).
CTh. 11. 30. 23
Idem aa. ad rusticum praefectum urbi. dudum meminimus sancientibus nobis esse decretum, ut iuris veteris auctoritate submota nullus clarissimus a praefecti urbis sententia provocandi usurparet licentius facultatem. sed cunctas nobis partes publicae utilitatis atque communis iuris videntibus praestare visum est, ut vetustatis auctoritas et appellandi facultas et origo repetatur, scilicet consenescente priore lege, qua istius modi potestas videbatur exclusa. proposita romae vi non. iul. amantio et albino conss. (345 iul. 2).
CTh. 11. 30. 24
Idem aa. procopio praesidi ciliciae. cum in controversia criminali sive civili iudex ad nos existimaverit referendum, acta, ut gesta sunt, refutatorios libellos, ut oblati sunt, referri oportet: quos quidem exigi et intra praescriptum patria constitutione tempus a iurgantibus flagitari iubemus ac pronuntiamus gravissimam notam esse subiturum, quisquis haec a nobis constituta neglexerit. proposita vi id. nov. filippo et sallia conss. (348 nov. 8).
CTh. 11. 30. 25
Idem aa. ad lollianum praefectum praetorio. quoniam iudices ordinarii provocationes aestimant respuendas, placet, ut, si quis appellationem suscipere recusaverit, quae non ab exsecutione vel a praeiudicio, sed a sententia iurgium terminante fuerit interposita, xxx pondo auri cogatur fisco inferre, triginta alias libras auri officio eius itidem soluturo. dat. viii kal. aug. messadensi; proposita capuae arbitione et lolliano conss. (355 iul. 25).
CTh. 11. 30. 26
Idem aa. ad volusianum praefectum praetorio. post alia: lata sententia, quae pertinet ad bona vacantia et caduca et ad ea, quae indignis legibus cogentibus auferuntur, si quis putaverit provocandum, vox eius debebit admitti. dat. iii kal. aug. arbitione et lolliano conss. (355 iul. 30).