Latin
Book 11, lines 11.1.533-11.1.540
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 11.1.533-540
Not analysed yet
CTh. 11. 30. 27
Idem aa. et iulianus caes. ad taurum praefectum praetorio. de sardinia sicilia campania calabria brittiis et piceno aemilia et venetia et ceteris interpositas appellationes laudabilis sublimitas tua more sollemni debebit audire competenti appellatione terminandas. nec vero ulla poterit esse confusio. praefectus enim urbis nostra responsione conventus praedictis cognitionibus temperandum sibi esse cognovit. dat. sirmio constantio a. viiii et iuliano ii c. conss. (357. . .) .
CTh. 11. 30. 28
Idem aa. ad taurum. patris nostri salutaribus imperatis comperimus dudum esse praeceptum, ut, si a rationali vel comite vel alio, qui curam fiscalis commodi gerit, fiscale debitum postulante fuerit provocatum, ad eos, qui vice nostra huiusmodi cognitionibus praesident, appellatores intra diem tricensimum perducantur, adversus sententias, quas iniquas esse contendunt, exsecuturi proprias actiones. quapropter viginti sufficit dies intra eandem provinciam custodiri, intra quam fuerit provocatum, sic ut ex aliis quadraginta serventur atque intra eorum terminos quod patris nostri constitutio statuit explicetur. dat. xiiii kal. iul. singiduno; proposita x kal. aug. romae eusebio et hypatio conss. (359 iun. 18).
CTh. 11. 30. 29
Imp. iulianus a. ad hymetium vicarium urbis. omnes legitimae appellationes, quaecumque fuerint contra audientiam tuae gravitatis interpositae, indubitanter suscipiantur et post latam sententiam intra triginta dies universa, quae in eiusmodi negotio geruntur, cum refutatoriis precibus seu libellis ad nostrum comitatum mittantur, strenuo videlicet officiali ex his, qui tibi parent, ad hanc sollicitudinem electo, ita ut publicis monumentis confectis dies, quo gerulis gesta tradantur, fideliter designetur. nam x librarum auri multae constituetur officium obnoxium, si statuta nostra aliqua fuerint dissimulatione violata. dat. x kal. octob. antiochiae mamertino et nevitta conss. (362 sept. 22).
CTh. 11. 30. 30
Idem a. ad germanianum praefectum praetorio. his, qui tempore competenti non appellant, redintegrandae audientiae facultas denegetur. omnes igitur, qui contra praefectos urbi seu proconsules seu comites orientis seu vicarios sub specie formidinis provocationem non arbitrantur interponendam, a renovanda lite pellantur. nobis enim moderantibus rem publicam nullum audebit iudex provocationis perfugium iurgantibus denegare. qui vero vim sustinuerint, contestatione publice proposita intra dies videlicet legitimos, quibus appellare licet, causas appellationis evidenti adfirmatione distinguant, ut hoc facto tamquam interposita appellatione isdem aequitatis adminicula tribuantur. emissa xv kal. ian. mamertino et nevitta conss. (362 dec. 18).