Latin
Book 11, lines 11.1.615-11.1.622
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 11.1.615-622
Not analysed yet
CTh. 11. 30. 64. 1
In contiguis quoque provinciis, in quibus quadraginta dies dedit antiquitas, sub simili condicione alios xxx dies iungi praecipimus, ut adiecti temporis spatium sub ea definitione custodiant et omni adiecto tempori sit dies ultimus, quocumque potuerit definiri. emenso tamen tempore litiganti reparationem penitus iussimus inhiberi. officium sane ad eandem multam praecipimus retineri, si eius dissimulatione actum esse constiterit, quominus negotium peroretur. dat. id. octob. ravennae honorio viiii et theodosio v aa. conss. (412 oct. 15).
CTh. 11. 30. 65
Idem aa. symmacho proconsuli africae. praescriptiones fori in principio a litigatoribus obponendas esse legum decrevit auctoritas nec ab interlocutionibus appellandum esse duxerunt. quod si quis id fecerit, praeiudicialem multam subire cogetur, quae priscis sanctionibus continetur. hac igitur lege sancimus, ut appellatio litigantium intra tempus iure praescriptum suscepta nectatur annalibus et promissa relatio intra xxx dies legibus definitos ad sacra scrinia destinetur. quam legem nisi in omnibus causis universorum iudicum et officiorum executio devota servaverit, statutum priscis sanctionibus multae modum ab his mox iubemus exculpi. dat. v kal. septemb. ravennae honorio x et theodosio vi aa. conss. (415 aug. 28).
CTh. 11. 30. 66
Idem aa. monaxio praefecto praetorio. omnes, quorum in causis sententiae iudicum appellatione suspensae sunt, vel medio tempore transegisse demonstrent vel, si non transegerunt, consultationes eorum quantocius nostris auribus intimare cogantur, ut responsa legibus competentia mereantur, illa videlicet lege servanda, qua cavetur neminem litigantium post interpositam appellationem intra annum ad sacrum comitatum nostrae maiestatis accedere. dat. viii id. mart. constantinopoli monaxio et plinta conss. (419 mart. 8).
CTh. 11. 30. 67
Idem aa. asclepiodoto praefecto praetorio. post alia: si appellationem oblatam, in qua vel tuae amplitudinis vel urbanae praefecturae sacrum auditorium postulatur, iudex non susceperit vel suscepta appellatione apostolorum copiam denegaverit, ad deponendam super hac iniquitate querimoniam nec non etiam conveniendum adversarium ex prolata sententia iuxta antiquum ius anni metas habeat litigator. vel si huiusmodi appellatio suscepta non fuerit, in qua inferiorum iudicum sacra desideratur auditio, ad haec eadem facienda sex menses habeat litigator. si vero arbiter appellationem suscipere aut relationem dare contempserit, quattuor mensum tempora observentur. ut his quae statuimus actitatis pareat appellator temporibus, quae de appellationibus definita noscuntur. et cetera. dat. iii kal. april. constantinopoli asclepiodoto et mariniano conss. (423 mart. 30).