Latin
Book 11, lines 11.1.623-11.1.631
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 11.1.623-631
Not analysed yet
CTh. 11. 30. 68
Impp. theodosius et valentinianus aa. celeri suo salutem. in privatae rei causis praeter pensionum et competitionum negotia de ceteris titulis ex appellatione a rationalis iudicio proconsulem oportet cognoscere. salva enim nostrae reverentia maiestatis ius nobis cum privatis non dedignamur esse commune. dat. v kal. mart. ravennae post cons. felicis et tauri vv. cc. (429 febr. 25).
CTh. 11. 31. 0. De reparationibus appellationum
CTh. 11. 31. 1
Impp. valentinianus et valens aa. ad mamertinum praefectum praetorio. si possessor in iudicio superatus provocationis auxilio se defenderit et temporibus fuerit evolutus, intra mensem tertium redintegrari sibi exhaustum postulet spatium. id ni fecerit, dictam in eum volumus manere sententiam. similis etiam ratio ex iudicio magistratuum esse debebit, tamen ut in eo artiores metae temporum serventur; intra xxx enim illic dies reparationem poterit adipisci, ne sententiam impositam rerum effectus competens subsequatur. dat. id. octob. veronae divo ioviano et varroniano conss. (364 oct. 15).
CTh. 11. 31. 2
Idem aa. ad symmachum praefectum urbi. etsi post iteratum temporis lapsum nulli reparationem praescriptio legis indulgeat, tamen his iuris beneficia subveniunt, quorum non studio aut culpa, sed aegritudo iudicis vel rei publicae interveniens negotium, ne persequerentur, obstiterit. dat. xiiii kal. mart. mediolano valentiniano et valente aa. conss. (365 febr. 16).
CTh. 11. 31. 3
Idem aa. ad olybrium praefectum urbi. si in sacrae cognitionis examine audientiam necessitas publica vel aegritudo iudicis abnegaverit, intra tres menses reparatio postuletur atque in adversariorum notitiam impetrata reparatio perferatur. ac ni utrumque intra hos tres menses fuerit effectum, sententia, quam appellator provocatione suspenderat, convalescat. quotiens vero a magistratibus pedaneisque iudicibus dicta sententia appellatione suspenditur, super qua disceptatio non auditorii sacri, sed ordinariorum iudicum cognitione tractanda est cuique duo ad peragendum menses causarum urgentium conclusione tribuuntur, si forte sine appellatoris studio praedictus lapsus inciderit, intra xxx dies reparatio postuletur. dat. xiiii kal. april. treviris valentiniano et valente aa. conss. (368? 370? mart. 19).