Latin
Book 11, lines 11.1.638-11.1.644
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 11.1.638-644
Not analysed yet
interpretatio. lex ista hoc praecipit, ut, si quis videtur iniuste in causa sua victus, reparatis ante tertium mensem temporibus, quae appellationi videntur fuisse concessa, statim hoc ipsum in adversarii sui notitiam deducere procuret, et intra tempora, quae appellationi constituta sunt, de hoc ipso negotio is, qui appellavit, ut sibi credit competere, agere non moretur. quod si facere neglexerit, sententia, quae adversus eum lata fuerat, perseveret, et data exsecutione in omnibus compleatur
CTh. 11. 31. 7
Imppp. gratianus, valentinianus et theodosius aaa. ad siburium praefectum praetorio. si possessor primis dicendi negotii temporibus excussus intra tres menses instaurationem non potuerit postulare ob id, quod copiam ad iudicia veniendi hostis obsaepserat, iuris beneficium eiusmodi occasione non perdat sitque depulsis perduellionibus haec prima litium rerumque reparatio, ut, cum primum adiri potuerit sacrae cognitionis auditor, cognitis causis praesidium amissae instaurationis indulgeat. dat. iii non. dec. treviris auxonio et olybrio conss. (379 dec. 3).
CTh. 11. 31. 8
Imppp. theodosius, arcadius et honorius aaa. victorio proconsuli asiae. quotienscumque in his negotiis, quibus aliqui ad curiam devocantur, primus temporum lapsus inciderit, intra xxx dies sub ea definitione, qua cautum est, reparatio postuletur et petitae reparationis tenor in adversae partis notitiam perferatur. dat. viii kal. mai. constantinopoli arcadio a. ii et rufino conss. (392 apr. 24).
CTh. 11. 31. 9
Impp. honorius et theodosius aa. asclepiodoto praefecto praetorio. post alia: appellatoribus, qui praefinito tempore iudicia non observaverint, haec tempora custodienda sunt, ut, si contra arbitri definitionem fuerit appellatum lapsumque provocator incurrerit, tempora priscis statuta legibus observentur: secunda reparatione, quam provocanti ab arbitro serenitas nostra concedit, in ea quidem provincia in qua iurgium ventilatur et in contigua tres menses, in ulteriore autem quattuor menses habitura; si vero sententiam iudicis provocatio obiecta suspenderit, cum sacri cognitoris tribunal appellatur, post lapsum ad primam reparationem petendam tribus mensibus statuendis, si in eadem vel proxima provincia eius adversarius commoretur, quattuor vero, si in ulteriore consistet. in secunda vero reparatione, quam a iudice appellantibus serenitas nostra praestare consuevit, illi quidem, qui post lapsum intra tres quattuorve menses, sicut statuimus, non poposcerit reparationem ab eo, cui sacri auditorii cognitio debetur, transacto dierum spatio designato tres alios menses indulsimus ad impetrandum allegandumque rescriptum et ad conveniendos eos, quos pulsat intentio; ita tamen, ut tam in prima quam in secunda reparatione, sicut iam diximus, causae idoneae comprobentur, hoc est aegritudo vel occupatio actuum publicorum aliaque necessitas, quam iudex aut litigator diferre non potuit, vel si negotii patronus cognitis adsertionibus temporali die adesse non potuit. clarum autem fieri volumus post secundam reparationem aliam ulterius nullo modo posse deposci et in omnibus reparationum generibus formam custodiri, quam super his dedimus, qui se, ne conveniantur, ex reparatione subtraxerint. dat. iii kal. april. constantinopoli asclepiodoto et mariniano conss. (423 mart. 30).