Latin
Book 11, lines 11.1.645-11.1.655
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 11.1.645-655
Not analysed yet
CTh. 11. 32. 0. De secundo lapsu
CTh. 11. 32. 1
Impp. valentinianus et valens aa. ad volusianum praefectum urbi. si culpa iudicis gemino lapsu causa fuerit evoluta, iuxta divi constantini praeceptum ipse ad redhibitionem eius aestimationis, quanto res valet, de qua iurgium est, debet adtineri. dat. iii non. septemb. mediolano valentiniano et valente aa. conss. (365 sept. [?] 3).
CTh. 11. 33. 0. De dilationibus ex consensu
CTh. 11. 33. 1
Impp. arcadius et honorius aa. africano praefecto urbi. cognitiones omnes quotiens consensu partium differuntur, ultra duos menses differendi non habeant potestatem, ne paulatim libera dilatione concessa aetates plerumque iurgantium veternosis litibus consenescant. dat. iii kal. mai. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss. (396 apr. 29).
CTh. 11. 34. 0. De his, qui per metum iudicis non appellaverunt
CTh. 11. 34. 1
Imp. constantinus a. ad universos provinciales. in insulam deportandi sunt cum amissione omnium facultatum, quae fisco addicendae sunt, ii, qui provocatione omissa litem reparare temptaverint contra comitum ceterorumque sententias qui vice nostra iudicaverint, firmantes se per metum appellationis omisisse auxilium. in qua re vel nostrum vel praefectorum praetorio ex nostra erit iussione iudicium. dat. kal. aug. proposita kal. sept. basso et ablavio conss. (331 aug. 1).
CTh. 11. 34. 2
Imp. constantius a. ad volusianum praefectum praetorio. si a praefecto urbi vel a proconsule fuerit dicta sententia eandemque provocatio minime fuerit subsecuta, praesidium postulare fas erit imminente iudicum metu territos se esse firmantibus. nam quicumque necessitatis huiuscemodi laqueis beneficio meo eximi postulaverit, aut per me cognoscam aut excellentiae tuae impertiam notionem, hac videlicet condicione, qua vicariorum sententiae, quas appellatio non suspenderit, ex divi patris mei sanctione retractantur. cum vero consularium ac praesidum aliorumve sententiae in querimoniam deducentur, prioris legis statuta sectanda sunt, quae similiter certo terrore proposito auxilium postulantibus detulit. dat. kal. ian. mediolano arbitione et lolliano conss. (355 ian. 1).