Latin
Book 12, lines 12.1.275-12.1.282
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 12.1.275-282
Not analysed yet
CTh. 12. 1. 108
Idem aaa. ad cynegium praefectum praetorio. ne quis officialium curiae poenae specie atque aestimatione dedatur, nisi si quis forte curiam defugiens ob hoc coeperit militare, ne ingenitis fungatur officiis. omnes itaque omnino iudices tuae censurae subditos admonebis, ne quis aestimet curiae loco supplicii quemquam deputandum, cum utique unumquemque criminosum non dignitas debeat, sed poena comitari. dat. viii id. nov. constantinopoli richomere et clearcho conss. (384 nov. 6).
CTh. 12. 1. 109
Idem aaa. cynegio praefecto praetorio. nec cogi ad agonothesiam volumus invitos et ad eum statum cuncta referenda sunt, in quo inveniuntur. atque ideo curiales, qui universa persolverint nihilque iam vel ex honoribus reliquum habeant, quod debere videantur, dumtaxat huius ac similium pro qualitate generis functionum, postquam patriae cuncta reddiderint quae publica poscit utilitas, etsi praesentare forsitan nolunt, tamen propter personarum condicionem praestare cogendi sunt, ut concessa sibi generaliter atque in perpetuum ex comitibus dignitate laetentur, osculum quoque his in provincia iudicantum et consessus indultus sit. dat. vi kal. mai. arcadio a. i et bautone conss. (385 apr. 26).
CTh. 12. 1. 110
Idem aaa. ad neoterium praefectum praetorio. universos municipes sibimet debitos ordo aput proprium repetat cognitorem, si quidem nullum magis uniuscuiusque forum competens poterit appellari quam patriae. si quis tamen provinciam rexerit curialis, aditum sibi interclusum senatoriae dignitatis intellegat, nisi patriae quidquid debet ante dissolverit. et ne colludio forte municipum quae sunt iussa frustrentur, sciant singularum ordines civitatum xxx libras auri se esse multandos, nisi ad reposcendos proprios sedulis institerint querellis. dat. v kal. iun. mediolano arcadio a. i et bautone conss. (385 mai. 28).
CTh. 12. 1. 111
Idem aaa. cynegio praefecto praetorio. nemo prorsus curialium substituto filio vel quolibet alio deserendorum munerum patriae habeat facultatem, sed unusquisque, qui relicto in aliqua civitate vel filio vel vicario ordini se implicat senatorio, tam suis quam subrogati muneribus obligatus sub specie munerum publicorum enormia utrubique cogatur patrimonii subire dispendia. dat. prid. kal. mai. constantinopoli honorio n. p. et evodio conss. (386 apr. 30).