Latin
Book 12, lines 12.1.283-12.1.292
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 12.1.283-292
Not analysed yet
CTh. 12. 1. 112
Idem aaa. florentio praefecto augustali. in consequenda archierosyne ille sit potior, qui patriae plura praestiterit nec tamen a templorum cultu observatione christianitatis abscesserit. quippe indecorum est, immo ut verius dicamus, illicitum ad eorum curam templa et templorum sollemnia pertinere, quorum conscientiam vera ratio divinae religionis imbuerit et quos ipsos decebat tale munus, etiamsi non prohiberentur, effugere. emissa xvi kal. iul. constantinopoli honorio n. p. et evodio conss. (386 iun. 16).
CTh. 12. 1. 113
Idem aaa. universis comitibus et magistris equitum et peditum. admonitis viris clarissimis ducibus tribunis praepositis cunctos transfugas statuat illustris magnificentia vestra ad originem pristinam revocari, seu qui diversis officiis dedicati seu qui sacramentis militaribus mancipati sunt. nemo se annositate tueatur, nemo, si tamen eius pater aut avus decuriones fuerunt, factum suum incongrua usurpatione defendat. ordines quoque meminerint se condemnationi obnoxios et periculo, si quibuscumque in locis reppertos non, etiam renitentes ac repugnantes, huius statuti auctoritate reddiderint. dat. iii non. sept. valentiae honorio n. p. et evodio conss. (386 sept. 3).
CTh. 12. 1. 114
Idem aaa. ad eusignium praefectum praetorio. curiales, qui sese privilegio domus nostrae defendi posse crediderint, ad curiam retrahantur et propriis functionibus mancipentur et publica damna sarciant. tamen si quis ex his domui divinae detectus fuerit quippiam debere, exsolvat. dat. viii kal. ian. honorio n. p. et evodio conss. (386 dec. 25).
CTh. 12. 1. 115
Idem aaa. cynegio praefecto praetorio. clerici ad curiam pertinentes sciant ex patrimonio suo, si ipsi immunes cupiunt permanere, alios idoneos esse faciendos, qui recedentum praesentiam personamque restituant in publicis muneribus subeundis. dat. prid. kal. ian. constantinopoli honorio n. p. et evodio conss. (386 dec. 31).
CTh. 12. 1. 116
Imppp. valentinianus, theodosius et arcadius aaa. cynegio praefecto praetorio. omnes, qui ex origine decurionum ad perorandas causas laudum atque industriae amore ducuntur, reddant patriae, cui nati sunt, debitas functiones nec sese superflui nominis praerogativa defendant, quando quidem facilius parere muniis possint, si necessitatem publicam eo tempore, quo student causis, industriae favore toleraverint. dat. vi kal. april. constantinopoli valentiniano a. iii et eutropio conss. (387 mart. 27).