Latin
Book 12, lines 12.1.293-12.1.302
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 12.1.293-302
Not analysed yet
CTh. 12. 1. 117
Idem aaa. cynegio praefecto praetorio. quilibet principalium vel decurionum vel decoctor pecuniae publicae vel fraudulentus in adscriptionibus illicitis vel inmoderatus in exactione fuerit inventus, iuxta pristinam consuetudinem non solum a vobis, quibus propter loci dignitatem rerum summa commissa est, verum a iudicibus ordinariis plumbatarum ictibus subiciatur. dat. pridie kal. april. constantinopoli valentiniano a. iii et eutropio conss. (387 mart. 31).
CTh. 12. 1. 118pr.
Idem aaa. cynegio praefecto praetorio. decurio fortunam, quam nascendo meruit, suffragiis atque ambitione non mutet, et si vacare per senectutem potuerit, propter ordinationem, quae per plurimos cito definiri solet, curiam non relinquat. (387 iul. 6).
CTh. 12. 1. 118. 1
Illud vero iterata lege praecipimus, ne in locum proprium homo curialis filium suum substituat et ipse otiosus defendatur senatorii nominis dignitate. si quis vero ad indebitum honorem posthac adspirare ausus fuerit, auctoritate ordinarii iudicis remotus patriae reddatur et civibus. dat. prid. non. iul. constantinopoli valentiniano a. iii et eutropio conss. (387 iul. 6).
CTh. 12. 1. 119
Idem aaa. tatiano praefecto praetorio. claudiopolis, prusiadis ac tottai et doridis oppidorum sive mansionum per bithyniam curiales publicis illudere functionibus per suam fugam cognovimus iubemusque, ut edictis primitus evocati utilitatibus se patriae et ei cui nati sunt restituant civitati. quod si etiam post publicam admonitionem fugae et indevotionis vita praefertur, tunc ex idoneis quibusque corporibus ac potissimum ex his, qui in sublimitatis tuae officio probatam militiam peregerunt, in locum fugacium subrogentur, ita ut, quorum subeunt necessitates, et patrimonia consequantur, illis, qui sponte patriam reliquerunt, id necessitatis habituris, ut perpetuo careant cui nihil commodi contulerunt. dat. xi kal. iul. scupis theodosio a. ii et cynegio conss. (388 iun. 21).
CTh. 12. 1. 120
Idem aaa. tatiano praefecto praetorio. universos, qui ad indebitam militiam similiter adspirarunt, datis litteris ad illustrem virum magistrum officiorum, comitem sacrarum ac privatarum, solutos militia ordinibus propriis atque officiis iussimus subrogari. dat. xvi kal. ian. mediolano timasio et promoto conss. (389 dec. 17).