Latin
Book 12, lines 12.1.326-12.1.333
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 12.1.326-333
Not analysed yet
CTh. 12. 1. 126
Idem aaa. ad potamium praefectum augustalem. principales devoti et nihil debentes habeant privilegium, ut nihil corporalium molestiarum patiantur, scitura experientia tua, nisi praeceptionis nostrae forma servetur, et officium et ipsam sedis tuae iudiciariam potestatem propositae multae esse subdendam. dat. x kal. iul. constantinopoli arcadio a. ii et rufino conss. (392 iun. 22).
CTh. 12. 1. 127
Idem aaa. tatiano praefecto praetorio. quicumque decursis perfunctus officiis primum obtinuerit in sua curia sequentibus ceteris locum, comitivae tertii ordinis habeat dignitatem, ut ab omnibus eum iniuriis dignitas concessa defendat, ita tamen, ut hoc honore donatus a nexu propriae originis non recedat. dat. prid. kal. iul. constantinopoli arcadio a. ii et rufino conss. (392 iun. 30).
CTh. 12. 1. 128
Idem aaa. abundantio comiti et magistro utriusque militiae. militaribus viris nihil sit commune cum curiis; nihil sibi licitum sciant, quod suae non subiectum est potestati; nullum iniuria, nullum verbere, nullum gravi pulsatione, tribunus dux ille an comes sit, curialem principalemve contingat. si quis posthac temerario et inconsiderato ausu ullum ex principalibus viris usurpata adtrectaverit iniuria, sciat se x auri libris esse multandum. dat. prid. kal. aug. constantinopoli arcadio a. ii et rufino conss. (392 iul. 31).
CTh. 12. 1. 129
Idem aaa. rufino praefecto praetorio. post alia: quicumque est e curia senator effectus, quicumque militiam, cum esset curialis, adgressus est, restituatur obstringendus ei quam declinaverat functioni. quin etiam iubemus eos ad munera relicta adgnoscenda constringi, quos administrationum honor diversa suffragiorum ambitione provexit, ut eo quidem quem adepti sunt honore non careant, sed ab ea quam reliquerant functione non absint, providendo, ne quispiam curiae natus ad consortium senatoriae dignitatis adspiret, cum ita sibi videat et praeterita et praesenti iussione praescriptum, ut ei vel affectata vel emendicata huius ordinis gratia prodesse non possit. dat. x kal. dec. constantinopoli arcadio a. ii et rufino conss. (392 nov. 22).