Latin
Book 12, lines 12.1.334-12.1.345
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 12.1.334-345
Not analysed yet
CTh. 12. 1. 130
Idem aaa. aureliano praefecto urbi. si quis municipum ad senatorium transire ordinem omnibus muniis perfunctus optaverit, bona sua, quibus substitui idoneus possit, sciet curiae semper esse obnoxia. dat. iii kal. mart. constantinopoli theodosio a. iii et abundantio conss. (393 febr. 27).
CTh. 12. 1. 131
Idem aaa. aureliano praefecto praetorio. in calefaciendis aput antiochiam thermis veterem praestationis consuetudinem servari placet. constat enim merito submovendum, quidquid a tatiano probatur adiectum. dat. iii kal. mart. constantinopoli theodosio a. iii et abundantio conss. (393 febr. 27).
CTh. 12. 1. 132
Idem aaa. aureliano praefecto praetorio. si quis curialis tres mares filios susceperit, unum dare senatui non vetetur. dat. vi id. mart. constantinopoli theodosio a. iii et abundantio conss. (393 mart. 10).
CTh. 12. 1. 133
Idem aaa. silvano duci et correctori, limitis tripolitani. quicumque ex numero plebeiorum praesentibus singularum ordinibus civitatum agro vel pecunia idonei comprobantur, muniis curialibus adgregentur. qui vero nullam rei familiaris substantiam habent, militare in apparitorum numero non vetentur. dat. vi kal. april. constantinopoli theodosio a. iii et abundantio conss. (393 mart. 27).
CTh. 12. 1. 134
Idem aaa. rufino praefecto praetorio. omnes, qui curiali obstricti sanguine diversis se officiorum privilegiis et actuum praeiudiciis adgregarunt, reddendos muniis esse non ambigas. eos etiam, qui adepti honores esse dicuntur, debitis statuas functionibus subrogandos manente privilegio dignitatis. ac ne ab his sententia promenda se temperet, quos praesidalis officii defendit obscuritas quosve nullum munus alligat naviculariae functionis. usque eo super hac re iudicantis est sententia porrigenda, ut, quoniam curialium fundos diversis titulis huiuscemodi homines tenere coeperunt, intellegant sese, quos nulla militiae privilegia, nulla honorum suffragia, non aetatis defensabit infirmitas, in eorum locum suscipiendis functionibus subrogandos, quorum vel habendo vel habitando sibi patrimonia praesumpserunt. dat. prid. id. april. constantinopoli theodosio a. iii et abundantio conss. (393 apr. 12).
CTh. 12. 1. 135
Idem aaa. rufino praefecto praetorio. nullus vacationem temporariam curialis accipiat, nisi id forte veris ac probatis causis adnotatio nostra concesserit. dat. prid. non. iun. constantinopoli theodosio a. iii et abundantio conss. (393 iun. 4).