Latin
Book 12, lines 12.1.346-12.1.357
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 12.1.346-357
Not analysed yet
CTh. 12. 1. 136
Idem aaa. rufino praefecto praetorio. nec debitis curiae licitum potest esse negare aut vitare quod declinare non possunt, nec curiis esse liberum debet eos expetere, quos iustis adsertos privilegiis non poterunt obtinere. dat. viiii kal. iul. constantinopoli theodosio a. iii et abundatio conss. (393 iun. 23).
CTh. 12. 1. 137pr.
Idem aaa. rufino praefecto praetorio. omnes, qui municipibus genere aut actu tenentur obnoxii, a militia vel a quibuslibet retrahi mandamus officiis, nec rescripta aut adnotationes ad munerum fugam prodesse permittimus. incolas etiam et vacantes, qui tamen idonei sunt, iubemus adstringi. (393 aug. 9).
CTh. 12. 1. 137. 1
Nullus sane solis materni sanguinis vinculis illigetur, quia mulierum infirmitas numquam huiusmodi functionibus reddit obnoxios, a quibus ipsa habeatur immunis. dat. v id. aug. constantinopoli theodosio a. iii et abundantio conss. (393 aug. 9).
CTh. 12. 1. 138
Idem aaa. aureliano praefecto praetorio. curiales, qui gradu meritorum usque ad honorariam pervenerint dignitatem, nulla equorum praestatio maneat, nec gleba senatoria ab his poscatur, quos non ita fecit obligatos. dat. vi id. dec. constantinopoli theodosio a. iii et abundantio conss. (393 dec. 8).
CTh. 12. 1. 139
Idem aaa. rufino praefecto praetorio. omnes ilico, qui curiis debiti militarint, patriis muneribus restitui oportet. in qua re sublimis auctoritas tua providebit, ut de singulorum nominibus ad sedem vestram singulae quaeque referant civitates, ne quis dissimulatione suggerentium delitescat, ut cuncti sine frustratione aliqua restituti curiarum muniis cum omni posteritate deserviant. quod ita fixum volumus intemeratumque servari, ut adversum hoc potestas nulla, nulla denique adnotatio audiatur. quod si quis ex illis in officia externa transierit, omnis eius substantia iure curiae et possessione teneatur. dat. iii kal. iun. constantinopoli arcadio iii et honorio ii aa. conss. (394 mai. 30).
CTh. 12. 1. 140
Impp. arcadius et honorius aa. theodoro praefecto praetorio. ad subeunda patriae munera dignissimi et meritis et facultatibus eligantur, ne tales forte nominentur, qui functiones publicas implere non possint. dat. xiii kal. feb. olybrio et probino conss. (395 [397-399?] ian. 20).