Latin
Book 12, lines 12.1.410-12.1.423
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 12.1.410-423
Not analysed yet
CTh. 12. 1. 164
Idem aa. eutychiano praefecto praetorio. si quis umquam natus patre curiali vel initis muneribus curiae affectata militia a suis consortibus in iudicio rectoris provinciae lite pulsabitur, nullo fori praescriptionis obice, quae quidem habeat locum, . . . licebit. in aliis actionibus aput eundem provinciae moderatorem suis allegationibus utatur. dat. v kal. ian. theodoro v. c. cons. (399 dec. [?] 28).
CTh. 12. 1. 165
Idem aa. eutychiano praefecto praetorio. quicumque ex iudaeis obnoxii curiae comprobantur, curiae mancipentur. dat. iii kal. ian. theodoro v. c. cons. (399 dec. [?] 30).
CTh. 12. 1. 166
Idem aa. pompeiano proconsuli africae. iuxta veterem morem mecilianus legatus adstruxit, ut sacerdotum filii inviti ad sacerdotium non cogantur. antiquam igitur consuetudinem laudabilitas tua praecipiat custodiri, ita ut neque ullus indebite teneatur et tamen idonei sacerdotes deesse non possint. dat. prid. kal. iul. mediolano stilichone et aureliano conss. (400 iun. 30).
CTh. 12. 1. 167
Idem aa. et theodosius a. anthemio praefecto praetorio. ne quis curialium per substitutionem muneribus se patriae, quibus natus est, abstrahat, intercludi curialibus iussimus licentiam supplicandi. dat. iii non. octob. constantinopoli arcadio a. vi et probo conss. (406 oct. 5).
CTh. 12. 1. 168
Impp. honorius et theodosius aa. anthemio praefecto praetorio. universarum civitatum ordinibus consulentes retro principum statuta firmamus, ut nemo nexui curiae mancipatus ad cuiuslibet militiae sacramentum audeat adspirare vel hoc admisso mox abstractus militia obsequiis oppidaneis mancipetur. dat. xv kal. iun. constantinopoli honorio viii et theodosio iii aa. conss. (409 mai. 18).
CTh. 12. 1. 169
Idem aa. anthemio praefecto praetorio. sescentorum solidorum praebitionem, qua magistratuum census antiochenae per syriam civitatis, cum frequenter nutaret, erectus est, gratanter admisimus. fruatur itaque decora civitas tuae provisionis iugiter incrementis et largitione nostrae clementiae, ut sub hac oblectatione populus sua tristitia consoletur. dat. v kal. oct. constantinopoli honorio viii et theodosio iii aa. conss. (409 sept. 27).
CTh. 12. 1. 170 [=brev. 12. 1. 9]
Impp. honor. et theodos. aa. liberio pf. p. post alia: eos curiales, qui non expletis muneribus declinarunt esse, quod nati sunt, reddi urbibus debita censura praecipimus etc. dat. vi. kal. dec. ravenna, honorio viii. et theodos. iii. aa. coss.