Latin
Book 12, lines 12.1.424-12.1.436
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 12.1.424-436
Not analysed yet
interpretatio. quicumque* curialis, non actis servitiis, quae debebat, a debito officio declinavit, ad civitatis, unde discessit, servitia revocetur
CTh. 12. 1. 171pr.
Idem aa. dardano praefecto praetorio galliarum. placuit principales viros e curia in galliis non ante discedere, quam quindecennium in ordinis sui administratione compleverint, per quae annorum moderata curricula impleant patriae gratiam. et quamvis cunctos deceat revocari, qui brevi tempore videntur elapsi, sectandam tamen moderationem esse censuimus, ut eos tantum ad declinatas necessitates nunc redire iuberemus, qui ante hoc recessisse sexennium deteguntur. nec quemquam convenit constituta salubriter annorum spatia recusare, quando expletis omnibus splendoris et honoris ornamenta succedunt. (460 [412] dec. 7).
CTh. 12. 1. 171. 1
Sane quoniam principalem locum et gubernacula urbium probatos administrare ipsa magnitudo deposcit, sine ordinis praeiudicio consensu curiae eligendos esse censemus, qui contemplatione actuum omnium possint respondere iudicio. (460 [412] dec. 7).
CTh. 12. 1. 171. 2
Eum vero, qui usque ad secundum evectus locum administrationem aut aetate implere aut debilitate nequiverit, suffragium meritorum et transactae testimonium vitae, tamquam primus constituto tempore curiam rexerit, obtinere conveniet. dat. vii id. dec. ravennae honorio viii et theodosio iii aa. conss. (460 [412] dec. 7).
CTh. 12. 1. 172pr.
Idem aa. herculio praefecto praetorio illyrici. sententiae conquiescant, quae in praeiudicium curiarum transactis temporibus sub examine magnificae sedis tuae contra rationem veritatis prolatae curiae debitos per gratiam absolverunt, universique, quos sors nascendi municipalibus muneribus obligavit, fortunam propriam subire cogantur. (410 mai. 24 vel iun. 25).
CTh. 12. 1. 172. 1
Eos autem, qui sub patrocinio clericatus muneribus debitis patriam fraudaverunt, reddi sub ea condicione praecipimus, ut pro temporis consideratione et gradu, quem in ecclesiis obtinent, vel ipsi ad statum pristinum redeant et functionibus municipalibus obsecundent vel eorum patrimonia curiis consignentur: (410 mai. 24 vel iun. 25).
CTh. 12. 1. 172. 2
His etiam, qui ultro se curiarum coetibus inseruerunt, in ea quam elegerunt fortuna residentibus, circa eorum filios legum auctoritate servata. dat. viiii kal. iun. constantinopoli varane v. c. cons. (410 mai. 24 vel iun. 25).