Latin
Book 12, lines 12.1.532-12.1.537
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 12.1.532-537
Not analysed yet
CTh. 12. 6. 7
Idem aa. ad mamertinum praefectum praetorio. ad susceptionem specierum veniant, qui ante omnia sciant se decuriones non esse. ex corpore igitur diversorum officiorum quisquis idoneus repperitur tam moribus quam facultatibus, veluti matriculae per singulas provincias nomen suum adscribat, ut hac ordinatione dispositi annuas susceptiones peragant, ita ut nihil praeterea muneris pertimescant, atque expleta susceptione erogationibusque perfectis transacto illo officio cum aput iudicem fidele obsequium comprobarint, iudicii nostri digna praemia consequantur. adiungi autem ad hoc corpus debent etiam illi, qui ex officiis singulis sint, hoc est ex tabulariis et numerariis similibusve officiis eorum officiorum, de quorum ordine hoc corpus constitui volumus. quicumque vero ex his ad honores potiores per suffragium pervenerint, susceptionis munus perfungantur ita, ut salva sit dignitas quam habent, nec ex hac ordinatione curiale consortium pertimescant. dat. prid. non. aug. sirmio valentiniano et valente aa. conss. (365 aug. 4).
CTh. 12. 6. 8
Idem aa. ad secundum praefectum praetorio. iuxta inveteratas leges nominatores susceptorum et eorum, qui ad praeposituram horreorum et pagorum creantur, teneantur obnoxii, si minus idonei sint qui ab iisdem fuerint nominati, nec quicquam ex eorum substantia celebrata per interpositam personam emptione mercentur. dat. iii kal. aug. constantinopoli valentiniano et valente aa. conss. (365 iul. [?] 30).
CTh. 12. 6. 9
Idem aa. ad dracontium vicarium africae. susceptores specierum idcirco per illyrici provincias ex officialium corpore creari praecepimus, quod cognitum est illos et re et fide idoneos haberi quam eos, qui in curia suscipere consueverint. verum in provinciis africae tua sinceritas hoc ab his officium iubeat amoveri atque eos susceptores specierum annonariarum manere, quos ad hanc necessitatem vetus consuetudo constringit, maxime cum, si susceptores de curia dati aliquid vel neglegentia vel fraude decoxerint, ad redintegrationem specierum, sicuti moris est, ordo qui creaverit possit artari. acc. prid. kal. sept. constantinae valentiniano et valente aa. conss. (365? 368? aug. 31).