Latin
Book 12, lines 12.1.538-12.1.545
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 12.1.538-545
Not analysed yet
CTh. 12. 6. 10
Idem aa. ad mamertinum praefectum praetorio. susceptores novi non modo praesentis anni debita, verum etiam species, quae ex reliquis inferuntur, quia novae sunt ac recentes, suscipiant. dat. prid. kal. nov. romae valentiniano et valente aa. conss. (365 oct. 31).
CTh. 12. 6. 11
Idem aa. ad florentium comitem sacrarum largitionum. neminem biennio iugi allegationis officiis inservire permittat, neminem ab huiusmodi munere ad idem munus adstringi, nisi prius se vinculo sollicitudinis superioris absolverit. nam neque eos qui placuerint gravare iusti est neque illos qui displicuerint tenere prudentis. integro igitur singuli anniversario anno transcurso cogantur exponere, quibus titulis suscepta disperserint, ut facilius, si quis in furto fuerit deprehensus, recentem queat redintegrare iacturam. dat. xv kal. oct. mantebri gratiano n. p. et dagalaifo conss. (366 sept. 17).
CTh. 12. 6. 12
Idem aa. ad rufinum praefectum praetorio. nulla debet esse causatio, quin solidi ex quocumque titulo congregati, sicut iam pridem praecepimus, in massam obryzae soliditatemque redintegrentur. et ita fiat omnis illatio, ut largitionalium et prosecutorum allectorumque fraudibus aditus obstruatur. facile etenim eos provinciae rector a dispendio vindicabit, qui binis solidis seu ternis necessitatem solutionis implebunt, si, postquam viritim nominatimque susceperint solidos plurimorum ea, quam superius memoravimus, qualitate poscenda, omnium debitum confletur in massam. sane si idem suscipientium deprehenditur quod fuerat ante fastidium, cum obryzae materies adferatur, quae non potest displicere, sub congrua animadversione plectendus est, qui id calumniatur et reprobat, quod ad compendium simplicis satisfactionis inventum est. prius tamen ad comitatum mansuetudinis nostrae massa obryzae, quae fuerit repudiata, mittatur, ut qua sit mente reiecta, videamus. dat. iiii id. nov. gratiano n. p. et dagalaifo conss. (366 nov. 10).
CTh. 12. 6. 13pr.
Idem aa. ad germanianum comitem sacrarum largitionum. quotienscumque solidi ad largitionum subsidia perferendi sunt, non solidi, pro quibus adulterini saepe subduntur, sed aut idem in massam redacti aut, si aliunde qui solvit potest habere materiam, auri obryza dirigatur, pro ea scilicet parte, quam unusquisque dependit, ne diutius vel allecti vel prosecutores vel largitionales adulterinos solidos subrogando in compendium suum fiscalia emolumenta convertant. (367 ian. 8).