Latin
Book 12, lines 12.1.558-12.1.568
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 12.1.558-568
Not analysed yet
CTh. 12. 6. 19
Idem aaa. ad postumianum praefectum praetorio. in singulis stationibus et mensurae et pondera publice collocentur, ut fraudare cupientibus fraudandi adimant potestatem. dat. v non. octob. merobaude ii et saturnino conss. (383 oct. 3).
CTh. 12. 6. 20 [=brev. 12. 2. 1]
Imppp. grat. ,valent. et theodos. aaa. cynegio pf. p. exactores vel susceptores in celeberrimo coetu curiae, consensu et iudicio omnium, sub actorum testificatione firmentur, provinciarumque rectoribus eorum nomina, qui ad publici munus officii editi atque obligati fuerint, innotescant. et animadvertant, quicumque* nominaverint, ad discrimen suum universa, quae illi gesserint, redundare. dat. vi. kal. nov. constantinopoli, honorio n. p. et evodio coss.
interpretatio. exactores et susceptores publicae functionis non secretim, sed publice praesentibus aliis curialibus vel populo necessitates agendas expediendasque suscipiant: et qui nominati vel electi fuerint, iudicibus innotescant: scituris his, qui de electione talium fuerint apud acta professi, quod, si quid everterint, ad eorum, a quibus electi sunt, dispendium pertinebit
CTh. 12. 6. 21pr.
Imppp. valentinianus, theodosius et arcadius aaa. cynegio praefecto praetorio. modios aeneos seu lapideos cum sextariis atque ponderibus per mansiones singulasque civitates iussimus collocari, ut unusquisque tributarius sub oculis constitutis rerum omnium modiis sciat, quid debeat susceptoribus dare; ita ut, si quis susceptorum conditorum modiorum sextariorumque vel ponderum normam putaverit excedendam, poenam se sciat competentem esse subiturum. (386 nov. 28).
CTh. 12. 6. 21. 1
Et submotis, quae contra utilitatem populorum omnium hactenus gesta sunt, frumenti quinquagensimas, hordei quadragensimas, vini et laridi vicensimas susceptoribus dari praecipimus. humanitatis autem necessitate commoniti susceptoribus in armeniae susceptionibus longinquitatis causa frumenti et hordei quadragensimas, vini et laridi quintas decimas dari praecipimus. dat. iiii kal. dec. constantinopoli honorio n. p. et evodio v. c. conss. (386 nov. 28).
CTh. 12. 6. 22 [=brev. 12. 2. 2]
Imppp. valent. ,theodos. et arcad. aaa. ad paulinum praefectum augustalem. non perpetui exactores in continuata vexandorum provincialium potestate, veluti concussionum dominatione, teneantur, sed per annos singulos iudiciaria sedulitate mutentur, nisi aut consuetudo civitatis aut raritas ordinis eos per biennium esse compellat. quod nisi factum fuerit, scias, te et officium tuum non minus mulcta quam gravi poena esse plectendum. dat. prid. kal. dec. constantinopoli, honorio n. p. et evodio v. c. coss.