Latin
Book 12, lines 12.1.546-12.1.557
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 12.1.546-557
Not analysed yet
CTh. 12. 6. 13. 1
Illud etiam cautionis adicimus, ut, quotienscumque certa summa solidorum pro tituli qualitate debetur et auri massa transmittitur, in septuaginta duos solidos libra feratur accepto. et cetera. dat. vi id. ian. romae lupicinio et iovino conss. (367 ian. 8).
CTh. 12. 6. 14
Idem aa. alexandriano comiti rerum privatarum. singulas tantum dependant centesimas, qui reditus domui nostrae debitos arcariis quotannis iuxta consuetudinem tradunt, ita tamen, ut earum quoque singularum centesimarum ratio semper evidens scientiae tuae digesta referatur, ut erogationibus cunctis aperta instructione patefactis reliquorum ratio ex eadem centesima possit agnosci. dat. vii kal. oct. dorostoli lupicino et iovino conss. (367 sept. 25).
CTh. 12. 6. 15
Imppp. valentinianus, valens et gratianus aaa. probo praefecto praetorio. a possessoribus per tres vices petatur annona. in epimetris autem eam consuetudinem sinceritas tua faciat observari, ut in aridis quidem fructibus centesimam levandi dispendii causa a possessore susceptor accipiat, laridi vero et vini vicesimam consequatur. proposita vii id. ian. savariae valentiniano n. p. et victore conss. (369 ian. 7).
CTh. 12. 6. 16
Idem aaa. ad chilonem. frumenta, quae horreis inferuntur, pro illationis modo ilico apocharum cautionibus annotentur. non autem oportet in horreis fiscalibus nisi fiscalia frumenta constitui. dat. v id. april. treviris post cons. gratiani a. iii et equiti v. c. (375 apr. 9).
CTh. 12. 6. 17
Imppp. gratianus, valentinianus et theodosius aaa. have hypati karissime nobis. unus posthac in una dioecesi auri vel argenti susceptor ne sit, nec diu penes ipsos susceptores maneat facta collatio, sed statim quodcumque a provincialibus fuerit exsolutum, sacris thesauris inferatur. dat. iii kal. mai. constantinopoli post cons. antoni et syagri. (383 apr. 29).
CTh. 12. 6. 18
Idem aaa. flaviano proconsuli asiae. quisquis posthac, quem exactionis vel susceptionis provincia manet, non specialiter et quid et in qua specie et ex quibus titulis et pro qua indictione videatur accepisse rescripserit, quadrupli eius rei, quam debitor dedisse se dicit, illatione multetur. officium quoque, nisi ad fraudes, si forte deinceps iteratae fuerint, detegendas. . . . Tale commissum et inquisitioni subiaceat. dat. vi id. mai. constantinopoli merobaude ii et saturnino conss. (383 mai. 10).