Latin
Book 12, lines 12.1.63-12.1.70
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 12.1.63-70
Not analysed yet
interpretatio. minores decem et octo annorum aetate curiales nec nominari a quibuscumque* nec ad servitia applicari debere: quia hoc lex sufficere credit, ut a decem et octo annis necessitati publicae, si necesse fuerit, applicentur, ita ut, si qui infra hanc aetatem ante nominati iam fuerint, absolvantur
CTh. 12. 1. 20 [=brev. 12. 1. 4]
Idem a. ad evagrium pf. p. nullus decurionum ad procurationes vel curas civitatum accedat, nisi omnibus omnino muneribus satisfecerit patriae vel aetate vel meritis. qui vero per suffragium ad hoc pervenerit administrare desiderans, non modo ab expetito officio repellatur, sed epistola quoque vel codicilli ab eo protinus auferantur, et ad comitatum destinentur. dat. prid. id. aug. basso et ablavio coss.
interpretatio. ista lex hoc praecipit, nullum curialem, nisi omnibus curiae officiis per ordinem actis, aut curatoris aut defensoris officium debere suscipere, nisi omnibus, ut dictum est, ante muneribus satisfecerit, quae patriae ordine debentur. nam si praefatus contra hanc praeceptionem quolibet suffragio aut sub quocumque* obtentu honoris se munire voluerit, et obtentis careat et, ubi rerum domini fuerint, dirigatur
CTh. 12. 1. 21
Idem a. ad felicem praefectum praetorio. quoniam afri curiales conquesti sunt quosdam in suo corpore post flamonii honorem et sacerdotii vel magistratus decursa insignia praepositos compelli fieri mansionum, quod in singulis curiis sequentis meriti et gradus homines implere consuerunt, iubemus nullum praedictis honoribus splendentem ad memoratum cogi obsequium, ne nostro fieri iudicio iniuria videatur. dat. prid. non. aug. viminacio constantio et albino conss. (335 aug. 4).
CTh. 12. 1. 22
Idem a. ad evagrium praefectum praetorio. cum decuriones decurionumque filii deque his geniti ad diversas militias confugiant, iubemus eos in quibuscumque officiis militantes exemptos militia restitui curiae exceptis his, qui in palatii nostri iam habentur officiis. dat. xi kal. sept. constantinopoli nepotiano et facundo conss. (336 aug. 22).