Latin
Book 12, lines 12.1.71-12.1.80
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 12.1.71-80
Not analysed yet
CTh. 12. 1. 23
Imp. constantius a. ad iulianum. quamvis eos, qui tertio edicto vocati minime respondere voluerunt, legum severitas obnoxios faciat coetibus curiarum, tamen humaniorem placuit sequi viam et eos admonere edicto, ut intra xxx dies sui praesentiam faciant. quod si intra hoc tempus neglexerint vel sui praesentiam facere vel defensorem ad iudicia mittere, qui absentiae eorum iustas allegationes deponat, sententia super his lata sine aliquo cunctamine convalescat. dat. v id. octob. antiochiae urso et polemio conss. (338 oct. 11).
CTh. 12. 1. 24
Idem a. aconio catullino vicario africae. quicumque fugientes obsequia curiarum affectaverint adumbratae nomina dignitatis, etsi eos spes falsi honoris illuserit, xxx argenti libras inferre congantur. acc. karthagine prid. id. dec. urso et polemio conss. (338 dec. 12).
CTh. 12. 1. 25
Idem a. quoniam emptae dignitatis obtentu curias vacuefactas esse non dubium est, placuit, ut cuncti, qui suffragiis dignitatum insignia consecuti sunt, inmeriti honoris splendore privati civilium munerum sollemnitate fungantur. eorum sane intemeratas inconcussasque dignitates volumus permanere, qui vel iudicio provinciarum in officium legationis electi sunt vel honestis testimoniis adminiculis enitentes talium dignitatum privilegia insigniaque meruerunt. dat. v kal. nov. emesa urso et polemio conss. (338 oct. 28).
CTh. 12. 1. 26
Impp. constantius et constans aa. ad catullinum vicarium africae. cunctos ex comitibus cuiuslibet ordinis et ex praesidibus et rationalibus et magistris studiorum, denique ex perfectissimis honorarios vel affectus eorum ad civica onera constringes, si quidem rectius patriae vel honoribus vel magistratibus expendere debuissent, quaecumque ab his foedantibus honores consumpta sunt. dat. kal. nov. urso et polemio conss. (338 nov. 1).
CTh. 12. 1. 27
Idem aa. have celsine karissime nobis. rarum karthaginis splendidissimae senatum et exiguos admodum curiales residere conquestus es, dum universi indebitae dignitatis infulas foeda familiaris rei vexatione mercantur. igitur istiusmodi viri demptis honoribus imaginariis, cuiuscemodi illi erunt quos fuerant consecuti, civicis muneribus subiugentur. quod quidem per omnem africam sollertissime servari oportet. dat. vi id. ian. treviris constantio ii et constante aa. conss. (339 ian. 8).