Latin
Book 13, lines 13.1.100-13.1.107
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 13.1.100-107
Not analysed yet
CTh. 13. 3. 14
Idem aaa. cynegio praefecto praetorio. ea, quae principes veteres archiatris sacri palatii, salutaris ac necessariae artis professoribus, sacro et mansuro in aeternum iudicio detulerunt, et antiquorum contemplatione iussorum et laborum praesentium intuitu roborata in perpetuum manere praecipimus nec ulla cuiuspiam improbitate convelli. dat. vi id. mart. constantinopoli valentiniano a. iii et eutropio conss. (387 mart. 10).
CTh. 13. 3. 15
Idem aaa. rufino praefecto praetorio. post alia: archiatrorum privilegia, quae iis vetustis sanctionibus attributa sunt, illibata volumus permanere ac tenere perpetem firmitatem. hoc quoque addendum esse censuimus, ut qui egerunt administrationes aut earum honore fungentur vel dimissi e palatio testimonialium suffragio munientur, ad descriptiones senatorias non vocentur, sed ab omnibus muniis absoluti liberi adque securi dignitatis praemiis perfruantur. dat. vii kal. august. constantinopoli theodosio a. iii et abundantio conss. (393 iul. 26).
CTh. 13. 3. 16
Impp. honorius et theodosius aa. monaxio praefecto praetorio. grammaticos oratores adque philosophiae praeceptores nec non etiam medicos praeter haec quae retro latarum sanctionum auctoritate consecuti sunt privilegia inmunitatesque frui hac praerogativa praecipimus, ut universi, qui in sacro palatio inter archiatros militarunt cum comitiva primi ordinis vel secundi, nulla municipali, nulla curialium collatione, nulla senatoria vel glebali descriptione vexentur, seu indepta administratione seu accepta testimoniali meruerint missionem, sint ab omni functione omnibusque muneribus publicis inmunes nec eorum domus ubicumque positae militem seu iudicem suscipiant hospitandum. quae omnia filiis etiam eorum et coniugibus illibata praecipimus custodiri, ita ut nec ad militiam liberi memoratorum trahantur inviti. haec autem et professoribus memoratis eorumque liberis deferenda mandamus. dat. prid. kal. dec. constantinopoli constantio et constante conss. (414 nov. 30).
CTh. 13. 3. 17
Idem aa. helioni magistro officiorum. artium liberalium professoribus ac praecipue medicis, qui cum comitivae primi ordinis ac secundi militant dignitate, privilegia et beneficia a retro principibus praestita nec non etiam nova ipsis eorumque filiis clementia nostra detulit, ut cohaerens sanctio protestatur: quae tenaciter observari oportet. dat. prid. kal. dec. constantinopoli constantio et constante conss. (414 nov. 30).