Latin
Book 13, lines 13.1.90-13.1.99
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 13.1.90-99
Not analysed yet
CTh. 13. 3. 9. 1
Hisque annonarum compendia, quae eorum sunt meritis dignitatique praestanda, tua sinceritas iuxta dispositionem prius habitam faciat ministrari. dat. vi id. mart. valentiniano et valente iii aa. conss. (370 mart. 10).
CTh. 13. 3. 10
Idem aaa. ad principium praefectum urbi. medicis et magistris urbis romae sciant omnes inmunitatem esse concessam, ita ut etiam uxores eorum ab omni inquietudine tribuantur inmunes et a ceteris oneribus publicis vacent, eosdemque ad militiam minime comprehendi placeat, sed nec hospites militares recipiant. dat. iii kal. mai. valentiniano et valente iii aa. conss. (370 [?] apr. 29).
CTh. 13. 3. 11
Imppp. valens, gratianus et valentinianus aaa. antonio praefecto praetorio galliarum. per omnem dioecesim commissam magnificentiae tuae frequentissimis in civitatibus, quae pollent et eminent claritudine, praeceptorum optimi quique erudiendae praesideant iuventuti: rhetores loquimur et grammaticos atticae romanaeque doctrinae. quorum oratoribus viginti quattuor annonarum e fisco emolumenta donentur, grammaticis latino vel graeco duodecim annonarum deductior paulo numerus ex more praestetur, ut singulis urbibus, quae metropoles nuncupantur, nobilium professorum electio celebretur nec vero iudicemus, liberum ut sit cuique civitati suos doctores et magistros placito sibi iuvare compendio. trevirorum vel clarissimae civitati uberius aliquid putavimus deferendum, rhetori ut triginta, item viginti grammatico latino, graeco etiam, si qui dignus repperiri potuerit, duodecim praebeantur annonae. dat. x kal. iun. valente v et valentiniano aa. conss. (376 mai. 23).
CTh. 13. 3. 12
Idem aaa. vindiciano. archiatrorum, qui intra penetralia regalis aulae totius vitae probitate floruerunt, nulla dignitatem sequatur expensa neque eorum fatiget heredes. ab his etiam, qui comitivae honore donati sunt, ut consuetudo poscebat, sordidi muneris interpellatio conquiescat. nam dilecti a patribus adque suscepti honoris ac muneris incrementa servamus. dat. xviii kal. octob. treviris auxonio et olybrio conss. (379 sept. 14).
CTh. 13. 3. 13
Imppp. valentinianus theodosius et arcadius aaa. ad pinianum praefectum urbi. si quid impetratis subrepticiis in iudicio suo magnificentia tua ita viderit actitatum, ut his legibus, quae ad relationes promulgatae sunt, videatur aliquid inminutum, rescissis omnibus, quae per gratiam gesta videbuntur, eorum tenorem super archiatris ordinandis, quae a divae memoriae patre nostro constituta sunt, a nobis quoque confirmata ex huius auctoritate rescripti faciet omnifariam custodiri. dat. xi kal. feb. mediolano valentiniano a. iii et eutropio conss. (387 ian. 22).