Latin
Book 13, lines 13.1.126-13.1.137
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 13.1.126-137
Not analysed yet
CTh. 13. 5. 3pr.
Idem a. amabiliano praefecto annonae. si quis navicularius per obreptionem vel quacumque ratione inmunitatem impetraverit, ad excusationem eum admitti nullo modo volumus. (319 [315] mai. 28).
CTh. 13. 5. 3. 1
Sed et si quis patrimonium naviculario muneri obnoxium possidet, licet altioris sit dignitatis, nihil ei honoris privilegia, in hac parte dumtaxat, opitulentur, sed sive pro solido sive pro portione huic muneri teneatur. nec enim aequum est, ut patrimonio huic functioni obnoxio excusato commune onus non omnes pro virili sustineant portione. proposita v kal. iun. constantinopoli constantino a. v et licinio caes. conss. (319 [315] mai. 28).
CTh. 13. 5. 4
Idem a. helpidio. ex quocumque hispaniae litore portum urbis romae navicularii navis intraverit, quae onus dumtaxat fiscale subvexerit, eandem sine interpellatione cuiusquam abire praecipimus nec ulli extraordinario oneri deservire, ut facilius iniuncta sibi possit implere obsequia. dat. viii id. mart. thessalonicae crispo iii et constantino iii conss. (324 mart. 8).
CTh. 13. 5. 5pr.
Idem a. ad ablavium praefectum praetorio. navicularios omnes per orbem terrarum per omne aevum ab omnibus oneribus et muneribus cuiuscumque fuerint loci vel dignitatis, securos vacuos inmunesque esse praecipimus, sive decuriones sint sive plebei seu potioris alterius dignitatis, ut a collationibus et omnibus oblationibus liberati integris patrimoniis navicularium munus exerceant. (326 sept. 18).
CTh. 13. 5. 5. 1
Naves quoque eorum, quantaecumque fuerint, ad aliud munus ipsis invitis teneri non convenit, ad quodcumque litus accesserint; litorum custodibus et vectigalium praepositis exactoribus decurionibus adque rationalibus et iudicibus scituris, quod qui hanc legem violaverit capite punietur. dat. xiiii kal. octob. constantino a. vii et constantio caes. conss. (326 sept. 18).
CTh. 13. 5. 6
Idem a. ad felicem. commoda nobis visa est ea dispositio, quae expresse navicularios in hunc ordinem formavit, ut non promiscue, sed per vicissitudines rite servatas iuges cursus agnoscerent et exiguos implerent, quo ita levamentis alternantis auxilii cunctorum fortunae et tenuiorum potissimum confirmarentur nec necessitas fieret aliquos semper longiora lustrare ac plerisque obnoxios casibus fieri. quod ne ulterius possit accidere, labor omnibus par et iustus adiunctus sit et subsidia pari ratione deferantur nec tenuiores in querellas infructuosae complorationis incurrant. proposita vii id. sept. karthagine optato et paulino conss. (334 sept. [?] 7 [?]) .