Latin
Book 13, lines 13.1.138-13.1.145
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 13.1.138-145
Not analysed yet
CTh. 13. 5. 7
Idem a. naviculariis orientis. pro commoditate urbis, quam aeterno nomine iubente deo donavimus, haec vobis privilegia credidimus deferenda, ut navicularii omnes a civilibus muneribus et oneribus et obsequiis habeantur inmunes et ne honores quidem civicos, ex quibus aliquod incommodum sentiant, subire cogantur. ab administratione etiam tutelae, sive legitimae sive eius, quam magistratus aut provinciae rectores iniungunt, habeantur inmunes. et vacatione legis iuliae et papiae potiantur, ut etiam nullis intervenientibus liberis et viri ex testamento uxorum solidum capiant et ad uxores integra voluntas perveniat maritorum. de proprietate etiam vel hereditate vel qualibet alia civili causa pulsati ne ex rescripto quidem nostro ad extraordinarium iudicium evocentur, sed agentibus in suo foro respondeant. et ad exemplum alexandrini stoli quaternas in frumento centesimas consequantur ac praeterea per singula milia singulos solidos, ut his omnibus animati et nihil paene de suis facultatibus expendentes cura sua frequentent maritimos commeatus. accepta kal. dec. optato et paulino conss. (334 dec. 1).
CTh. 13. 5. 8
Idem a. ad severum. navicularios hispaniarum neque ad extraordinaria teneri officia neque alicubi retentos moras sustinere oportet, sed relatorias traditarum specierum intra decem dies a susceptoribus percipere, cumque ad aliquas insulas portus litora stationes accesserint, ostensis relatoriis nullam prorsus inquietudinem sustinere. dat. xiiii kal. iun. nepotiano et facundo conss. (336 mai. 19).
CTh. 13. 5. 9
Imp. constantius a. et iulianus caes. olybrio praefecto urbi. nullam vim oportet navicularios sustinere delegatas species annonarias transferentes nec concussiones perpeti nec aliquod genus incommodi, sed venientes ac remeantes omni securitate potiri, decem auri libras multa proponenda his, qui eos inquietare temptaverint. dat. kal. iun. romae constantio a. viiii et iuliano caes. ii conss. (357 iun. 1 [mai. . . .]) .
CTh. 13. 5. 10
Impp. valentinianus et valens aa. ad ampelium proconsulem africae. navicularios africanos, qui idonea publicis dispositionibus ac necessitatibus ligna convectant, privilegiis concessis dudum rursus augemus. dat. xiii id. mart. hadrianopoli divo ioviano et varroniano conss. (364 mart. [?] 8?) .