Latin
Book 13, lines 13.1.274-13.1.285
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 13.1.274-285
Not analysed yet
CTh. 13. 10. 0. De censu sive adscriptione
CTh. 13. 10. 1 [=brev. 13. 2. 1]
Imp. constantinus a. ad populum. quoniam tabularii civitatum per collusionem potentiorum sarcinam ad inferiores transferunt, iubemus, ut, quisquis se gravatum probaverit, suam tantum pristinam professionem agnoscat etc. pp. xv. kal. febr. romae, constantino a. iii. et licinio iii. coss.
interpretatio. si tabularii aut hi, quibus exactionis libri traduntur, potentiores voluerint relevare et, quod relevaverint, inferioribus addiderint, is, qui gravatum se probaverit, non amplius dissolvat, quam secundum censum se ostenderit suscepisse
CTh. 13. 10. 2
Idem a. ad eusebium virum perfectissimum praesidem lyciae et pamfyliae. plebs urbana, sicut in orientalibus quoque provinciis observatur, minime in censibus pro capitatione sua conveniatur, sed iuxta hanc iussionem nostram inmunis habeatur, sicuti etiam sub domino et parente nostro diocletiano seniore augusto eadem plebs urbana inmunis fuerat. dat. kal. iun. constantino a. iii et licinio iii conss. (313 iun. 1).
CTh. 13. 10. 3
Imp. constantius a. ad dulcitium consularem aemiliae. si quis praedium vendere voluerit vel donare, retinere sibi transferendos ad alia loca colonos privata pactione non possit. qui enim colonos utiles credunt, aut cum praediis eos tenere debent aut profuturos aliis derelinquere, si ipsi sibi praedia prodesse desperant. dat. iii kal. mai. mediolano constantio a. viiii et iuliano caes. ii conss. (357 mai. 30).
CTh. 13. 10. 4
Impp. valentinianus et valens aa. ad viventium praefectum praetorio galliarum. in virginitate perpetua viventes et eam viduam, de qua ipsa maturitas pollicetur aetatis nulli iam eam esse nupturam, a plebeiae capitationis iniuria vindicandas esse decernimus; item pupillos in virili sexu usque ad viginti annos ab istiusmodi functione inmunes esse debere, mulieres autem, donec virum unaquaeque sortitur. dat. x kal. dec. valentiniano et valente aa. conss. (368? 370? nov. 22).
CTh. 13. 10. 5 [=brev. 13. 2. 2]
Impp. valent. et valens aa. ad florentium pf. p. galliarum. si quis census inquisitione completa gravatum se esse credat, apud provinciae iudicem pulset, quem mavult, ex die clausi renuntiatique census spatia praestituta dinumerans; ut, si necessitatibus publicis occupatus domesticis commodis defuit, quum census agitatus est, intra anniversarii temporis circulum fiducia competitionis assistat, si vero praesentem sciat se esse censitum, intra quinque menses, quibuscumque* viribus fultus immineat, ultra non habeat huius vocis arbitrium. dat. iii. non. iun. remis, lupicino et iovino coss.