Latin
Book 13, lines 13.1.286-13.1.292
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 13.1.286-292
Not analysed yet
interpretatio. si aliquis in causa publica occupatus, quum descriptio agitaretur, per absentiam suam se esse gravatum queratur, intra anni spatium apud iudicem loci querelas suas allegare debebit. nam si praesentem fuisse constat, non plus quam quinque menses ad exsequendas querelas suas sibi noverit fuisse concessum, quibus transactis agendi copia denegetur
CTh. 13. 10. 6
Idem aa. et gratianus a. ad viventium praefectum praetorio. nulla vidua, nemo pupillus ex utroque sexu, donec eos ingrediatur annos, qui iam tutoribus curatoribusve publicis non egeant, exactionem plebis agnoscat. simili autem devotione habeantur immunes et si quae se sacrae legis obsequio perpetuo dedicarunt. dat. iii kal. april. treviris valentiniano et valente iii aa. conss. (370 mart. 30).
CTh. 13. 10. 7
Idem aaa. ad modestum praefectum praetorio. sicubi subscriptorum modo sorte fatali morientibus de scripto aliquid fuerit inminutum contraque in vicina vel contermina eius vel in eodem vel ubilibet simili substantia ratione nascendi ultra conscriptorum numeris adcreverit, modus censuum intraque servetur, ut ex eo, qui superest, ille, qui defuerit, suppleatur. hoc autem ut rite celebretur, auctoritas tua iudicibus tantum, id est rectoribus provinciarum, permittat potestatem, ita ut iidem, cum querimonia defensorum vel plebeiorum ad eos fuerit nuntiata, exhibitis partibus secundum fidem rerum coram cognoscant ac stabilitatem census finita altercatione componant, eos tantum, qui mortui videbuntur, ex adcrescentibus repleturi. ceterum illos, qui relictis censibus aufugerunt, ad excusationem pertinere non est aequum, quando quidem eum, qui videbitur aufugisse, constat esse revocandum. dat. xvii kal. feb. constantinopoli gratiano a. ii et probo conss. (371 ian. 16).
CTh. 13. 10. 8pr.
Imppp. gratianus, valentinianus et theodosius aaa. ad populum. nemo aliquid inmune possideat; sit irritum, si quid domui nostrae tale concessimus; exaequationes censuum, quas consensus provinciarum, quas nostra responsa, quas censorum et peraequatorum officia, quas auctoritates denique ordinariorum et amplissimorum iudicum necessaria emendatione vel constitutione probaverant, inconcussa aeternitate permaneant. inmunitates vero specialiter datae, iugatio vel capitatio libris publicis et civitatum ac provinciarum encautariis sine aliqua probatione factae penes fruentes ereptae in functionem pristinam redeant. (383 mart. 5).