Latin
Book 13, lines 13.1.304-13.1.311
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 13.1.304-311
Not analysed yet
CTh. 13. 11. 5
Idem aaa. rufino praefecto praetorio. qui gravatos se a peraequatoribus conqueruntur et iniusto oneri inpares esse proclamant, competitionis habeant facultatem, ut, quid remissum gratia, quid interceptum fuerit fraude, convincant et ex eo levamen accipiant, quod per deformia et criminosa commercia sibi impositum esse deplorant, ut aliis demeretur. sed in eo tempus placuit definiri, ne plures frustra litibus premerentur, si nullis intercepta metis actio tolleretur. quare cum fuerint traditi codices et completa peraequatio, intra annum cui videbitur de iniusto onere conqueratur, iniquitatem peraequatoris accuset ac praestitam gratiam habita competitione convincat, ut, quod ei fuerat superfusum, ille cognoscat, quem debitae functioni fraus clandestina subtraxerat. emenso autem eo tempore actio denegabitur sequestratis minoribus, qui fuerint indefensi; his etiam, qui aberunt causa rei publicae. qui tamen ex eo tempore quae sunt statuta custodient, ex quo ad agendum habere potuerint facultatem. dat. iii kal. dec. constantinopoli d. n. theodosio a. iii et abundantio v. c. conss. (393 nov. 29).
CTh. 13. 11. 6pr.
Impp. arcadius et honorius aa. herodi. actus stratoris, qui possessores iuris emphyteutici sub peraequationis colore turbavit, iubemus aboleri, alio ad id negotium dirigendo. quem observare conveniet, ut pristinis dominis, si quidem idonei comprobantur, cuncta restituat, novis vero ad redhibenda omnia, quae per eum vel suspensa vel minuta vel dilata sunt, strenuus exactor incumbat. (396 [394] febr. 14).
CTh. 13. 11. 6. 1
Si quid etiam latioribus ac fecundioribus fundis addi in praestatione potest, tenax inquisitor incumbat. in omnibus vero subsignationem facultatium, quae in huiusmodi locationibus prima est quaerenda, suscipiat. dat. xvi kal. mart. arcadio iiii et honorio iii aa. conss. (396 [394] febr. 14).
CTh. 13. 11. 7
Idem aa. hilariano. peraequationem omnibus necessariam esse non ignoramus, ideoque praecipimus, ut nullus electus contra iudicium culminis tui rescripti se privilegii alicuius auctoritate defendat, quoniam per cognitos ac probatos viros compendia provincialium iudicum volumus ordinari. dat. xiiii kal. april. mediolano arcadio iiii et honorio iii aa. conss. (396 mart. 19).