Latin
Book 13, lines 13.1.312-13.1.319
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 13.1.312-319
Not analysed yet
CTh. 13. 11. 8
Idem aa. eusebio praefecto praetorio. peraequatores ac discussores, quorum nobis data sunt nomina, si incurrerint culpam neglegentiae vel gratiae, non solum honorum iacturam, verum etiam annonarum in quadruplum multam subire debebunt, ea vero, quae in damnum provincialium fuerint accepisse convicti, in quadruplum cogentur exsolvere. dat. iiii kal. april. mediolano arcadio iiii et honorio iii aa. conss. (396 mart. 29).
CTh. 13. 11. 9
Idem aa. eutychiano praefecto praetorio. qui per impotentiam fundos opimos ac fertiles occuparunt, cum quaestuosis uberibusque pro rata portione suscipiant infecundos. quoniam itaque legati hieropolitanae civitatis succisos esse prosecuti sunt, huiusmodi possessionum retentatores cum opimis fundis et minus idoneos suscipiant, quo eiusmodi aequalitate servata et ante dictae curiae vires possint in posterum respirare et fisci indemnitas custodiri. dat. non. mar. constantinopoli honorio. a. iiii et eutychiano conss. (398 mart. 7).
CTh. 13. 11. 10
Idem aa. messalae praefecto praetorio. quoniam ex multis gentibus sequentes romanam felicitatem se ad nostrum imperium contulerunt, quibus terrae laeticae administrandae sunt, nullus ex his agris aliquid nisi ex nostra adnotatione mereatur. et quoniam aliquanti aut amplius quam meruerant occuparunt aut colludio principalium vel defensorum vel subrepticiis rescriptis maiorem, quam ratio poscebat, terrarum modum sunt consecuti, inspector idoneus dirigatur, qui ea revocet, quae aut male sunt tradita aut improbe ab aliquibus occupata. dat. non. april. mediolano theodoro v. c. cons. (399 apr. 5).
CTh. 13. 11. 11
Idem aaa. longiniano praefecto praetorio. per hoc quinquennium multos comites ac peraequatores nec non etiam discussores per diversas provincias constat esse directos, quos nihil profuisse utilitatibus publicis cognovimus. ideoque sublimitas tua eorum actus diligenti examinatione perpendat et si quos neglegenter invenerit iniuncta curasse, ablatis codicillis primitus et refusis faciet in duplum quae perceperunt emolumenta redhibere. si quos vero rapacitate plectenda a provincialibus aliquid abstulisse constiterit, direpta in quadruplum redhibere compellas. dat. v id. feb. ravennae arcadio a. vi et probo conss. (406 febr. 9).