Latin
Book 13, lines 13.1.320-13.1.327
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 13.1.320-327
Not analysed yet
CTh. 13. 11. 12
Impp. honorius et theodosius aa. anthemio praefecto praetorio. cunctis per provincias administratoribus nostra insinuetur praeceptio, ut, si quando e re publica visum fuerit discussiones inspectionesque aut aliquid simile agitari, ei iniungant, qui vicarianae potestati, comitivae orientis aut augustalitati parendo statuta peregit stipendia, ita ut, si quis ex his, quos palam expressimus, super hoc officii munere excusando nostrum impetravit oraculum aut post elicuerit, nequaquam id admittatur. his enim ita rite digestis et ab hominibus gnaris administrabuntur publica munia et altioris adque inhabilis fortunae homines incompetentia obsequia declinabunt. dat. x kal. feb. constantinopoli honorio viii et theodosio iii aa. conss. (409 ian. 23).
CTh. 13. 11. 13
Idem aa. iohanni praefecto praetorio. loca, quae praestationem suam implere non possunt, praecipimus adaequari, ut, quid praestare possint, mera fide et integra veritate scribatur, id vero quod impossibile est e vasariis publicis auferatur. et primo quidem veteribus dominis adscribi praedia ipsa conveniet, quorum si personae eorumve heredes non potuerint repperiri, vicinos vel peregrinos volentes, modo ut sint idonei, dominos statuendos esse censemus. in tantum autem omnium animos beneficiis provocamus, ut id, quod defectae possessioni inspectoris arbitrio adscribitur, biennii inmunitate relevetur, ut nec idonea praedia alterius glebae sarcina in posterum praegraventur. dat. viii id. iun. ravennae honorio viiii et theodosio v. aa. conss. (412 iun. 6).
CTh. 13. 11. 14
Idem aa. ursacio comiti rerum privatarum. peraequationem agapii in perpetuum manere censemus. dat. iiii non. iul. ravennae theodosio a. vii et palladio conss. (416 iul. 4).
CTh. 13. 11. 15
Idem aa. sebastio comiti primi ordinis. post alia: si qui aliarum possessionum dominus desertum praedium suum inspici forte voluerit, universa loca quae possidet etiamsi idonea sunt, peragrari patietur, ut sarcina destitutae possessionis, in quantum inspectio deprehenderit, possit melioribus sociari peraequatoque omni patrimonio nihil de desertis postea conqueratur. tantum enim his praediis aperta et absoluta levamenta praestamus, quorum aut domini omnino non extant aut paupertate mediocres ipsa tantum praedia habere monstrantur. dat. prid. id. mart. ravennae honorio a. xi et constantio ii conss. (417 mart. 14).