Latin
Book 13, lines 13.1.78-13.1.89
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 13.1.78-89
Not analysed yet
CTh. 13. 3. 6
Impp. valentinianus et valens aa. ad mamertinum praefectum praetorio. si qui erudiendis adulescentibus vita pariter et facundia idoneus erit, vel novum instituat auditorium vel repetat intermissum. dat. iii id. ian. divo ioviano et varroniano conss. (364 ian. 11).
CTh. 13. 3. 7
Idem aaa. ad probum praefectum praetorio. reddatur unusquisque patriae suae, qui habitum philosophiae indebite et insolenter usurpare cognoscitur, exceptis his, qui a probatissimis adprobati ab hac debent colluvione secerni. turpe enim est, ut patriae functiones ferre non possit, qui etiam fortunae vim se ferre profitetur. dat. xiiii kal. feb. sirmio valentiniano n. p. et victore conss. (369 ian. 19).
CTh. 13. 3. 8pr.
Idem aaa. ad praetextatum praefectum urbi. exceptis portus xysti virginumque vestalium quot regiones urbis sunt, totidem constituantur archiatri. qui scientes annonaria sibi commoda a populi commodis ministrari honeste obsequi tenuioribus malint quam turpiter servire divitibus. (370 [368] ian. 30).
CTh. 13. 3. 8. 1
Quos etiam ea patimur accipere, quae sani offerunt pro obsequiis, non ea, quae periclitantes pro salute promittunt. (370 [368] ian. 30).
CTh. 13. 3. 8. 2
Quod si huic archiatrorum numero aliquem aut condicio fatalis aut aliqua fortuna decerpserit, in eius locum non patrocinio praepotentium, non gratia iudicantis alius subrogetur, sed horum omnium fideli circumspectoque delectu, qui et ipsorum consortio et archiatriae ipsius dignitate et nostro iudicio dignus habeatur. de cuius nomine referri ad nos protinus oportebit. dat. iii kal. feb. treviris valentiniano et valente iii aa. conss. (370 [368] ian. 30).
CTh. 13. 3. 9pr.
Idem aaa. ad olybrium praefectum urbi. si qui in archiatri defuncti est locum promotionis meritis adgregandus, non ante eorum particeps fiat, quam primis qui in ordine repperientur septem vel eo amplius iudicantibus idoneus adprobetur, ita ut, quicumque fuerit admissus, non ad priorum numerum statim veniat, sed eum ordinem consequatur, qui ceteris ad priora subvectis ultimus poterit inveniri. (370 mart. 10).