Latin
Book 15, lines 15.1.136-15.1.146
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 15.1.136-146
Not analysed yet
CTh. 15. 2. 4
Imppp. valentinianus, theodosius et arcadius aaa. pancratio praefecto urbi. si quis de cetero vetiti furoris audacia florentissimae urbis commoda voluerit mutilare aquam ad suum fundum ex aquaeductu publico derivando, sciat eundem fundum fiscalis tituli proscriptione signatum privatis rebus nostris adgregandum. dat. viii . . . constantinopoli timasio et promoto conss. (389 [?] . . .) .
CTh. 15. 2. 5
Idem aaa. albino praefecto urbis romae. eos, qui aquae copiam vel olim vel nunc per nostra indulta meruerunt, eius usum aut ex castellis aut ex ipsis formis iubemus elicere neque earum fistularum quas matrices vocant cursum ac soliditatem adtemptare. dat. v kal. septemb. romae timasio et promoto conss. (389 aug. 28).
CTh. 15. 2. 6
Impp. arcadius et honorius aa. ad africanum praefectum urbi. quicumque ex aquaeductu magis quam ex castellis aquae usum putaverit derivandum, etiam id quod prius iure beneficii fuerat consecutus amittat. in eum vero pro condicione personae conveniet severissimo supplicio vindicari, qui adversus statuta huius oraculi avidae cupiditatis noluerit frena cohibere, ut privatis indulti meatus mensura famuletur. proposita iiii kal. iun. constantinopoli olybrio et probino conss. (395 mai. 29).
CTh. 15. 2. 7 [=brev. 15. 2. 1]
Idem aa. asterio comiti orientis. post alia: usum aquae veterem longoque dominio constitutum singulis civibus manere censemus nec ulla novatione turbari, ita tamen, ut quantitatem singuli, quam vetere licentia percipiunt, more usque in praesentem diem perdurante percipiant: mansura poena in eos, qui ad inrigationes agrorum vel hortorum delicias furtivis aquarum meatibus abutuntur. dat. kal. nov. caesario et attico conss.
interpretatio. haec lex interpretatione non indige
CTh. 15. 2. 8
Idem aa. messalae praefecto praetorio. ex forma, cui nomen augusta est, quae in campania sumptu publico reparata est, nihil privatim singulorum usurpatio praesumat neque cuiquam posthac derivandae aquae copia tribuatur. si quis autem meatum aquae ausus fuerit avertere, quinque libras auri aerario nostro inferre cogatur. quidquid etiam ob eam fraudem ex rescripto fuerit elicitum vel qualibet arte temptatum, irritum habeatur. dat. v kal. ian. mediolano theodoro v. c. cons. (399 dec. 28).