Latin
Book 15, lines 15.1.147-15.1.157
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 15.1.147-157
Not analysed yet
CTh. 15. 2. 9
Idem aa. ad flavianum praefectum urbi. ne quis claudiam interruptis formae lateribus adque perfossis sibi fraude elicita existimet vindicandam. si quis contra fecerit, earum protinus aedium et locorum amissione multetur. officium praeterea, cuius ad sollicitudinem operis huius custodia pertinebit, hac poena constringimus, ut tot librarum auri illatione multetur, quot uncias claudiae nostrae coniventia eius usurpatas fuisse constiterit. dat. vi id. nov. mediolano stilichone et aureliano conss. (400 nov. 8).
CTh. 15. 3. 0. De itinere muniendo
CTh. 15. 3. 1
Imp. constantinus a. ad proculum proconsulem africae. emphyteuticarii possessores, qui mansuetudinis nostrae beneficio ad extraordinaria minime devocentur, sicut ceteri provinciales obsequium suum muniendis itineribus impendant. nulla enim ratione debent ab hoc, quod in commune omnibus profuturum est, esse seiuncti. proposita non. mai. karthagine constantino a. v et licinio caes. conss. (319 mai. 7).
CTh. 15. 3. 2
Imp. iulianus a. ad avitianum vicarium africae. post alia: in muniendis viis iustissimum aequitatis cursum reliquit auctoritas. singuli enim loca debent quaeque sortiri, ut sibi consulant vel neglegentia vel labore. igitur eos loca iuxta morem priscum delegata curare oportebit. et cetera. dat. vii kal. nov. iuliano a. iiii et sallustio conss. (363 [362] oct. 26).
CTh. 15. 3. 3
Imppp. valentinianus, theodosius et arcadius aaa. ad eusignium praefectum praetorio. a viarum munitione nullus habeatur inmunis, et eorum praediorum actores, qui forte iniuncto oneri privilegiorum contemplatione parere minime voluerint, nostrae domui vindicentur. dat. iiii kal. mart. valentiniano a. iii et eutropio conss. (387 febr. 26).
CTh. 15. 3. 4
Impp. arcadius et honorius aa. messalae praefecto praetorio. dudum quidem fuerat constitutum, ut illustrium patrimonia dignitatum ab instauratione itinerum haberentur excepta. verum propter inmensas vastitates viarum certatim studia cunctorum ad reparationem publici aggeris conducibili devotione volumus festinare, nulla ad instructum munitionis huiusce dignitate aut privatorum privilegiorum in qualibet. . . . Studiosius adpetita. etiam istud adiungimus, ut domos etiam clementiae nostrae, quas vetusta et innumera ab huius oneris curatione privilegia vindicabant, par condicio et sollicitudo constringat, ita tamen, ut in ceteris quae vel illustribus vel patrimonio nostro praecedentibus edictis beneficia fuerant adtributa, intemerata permaneant. dat. iii kal. mai. mediolano theodoro v. c. cons. (399 apr. 29).